アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber I, Caput LVI 第I巻 第LVI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 794A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 1.56.1

1

Sed conscriptores nostri mendaciter ista prompserunt, extulere in immensum exigua gesta, et angustas res satis ambitioso dilatavere praeconio.

PL 5, 794A

しかし我々の記録者たちは偽ってこれらを述べ立てた、些細な出来事を計り知れぬまでに誇張し、狭小な事柄をいかにも大仰な触れ回りで膨らませたのだ、と諸君は言う〔原文に inquit などの語はない。反論者の言と取って補った〕。

Disputationes adversus gentes 1.56.2

2

Atqui utinam cuncta referri in scripta potuissent, vel quae ab ipso gesta sunt, vel quae ab ejus praeconibus pari jure et potentia terminata.

PL 5, 794B

しかし、もしすべてを書に記すことができたなら——あの方自身によって行われたことも、あの方の使者たちによって同じ権利と力とをもってなし遂げられたことも——どれほどよかったことか。

Disputationes adversus gentes 1.56.3

3

Magis vos incredulos faceret vis tanta virtutum, aut apprehendere locum fortasse possetis, quo videretur esse simillimum veri, et incrementa rebus apposita; et inditas scriptis et commentariis falsitates.

PL 5, 795A

それほど多くの力の大きさは、諸君をいっそう信じようとせぬ者にしたであろうし、あるいは諸君は、事柄に誇張が加えられ、書と注釈に偽りが紛れ込んでいるのだと言うのが、いかにも尤もらしく見える足がかりを、もしかすると掴むことができたかもしれない。

Disputationes adversus gentes 1.56.4

4

Sed neque omnia conscribi, aut in aures omnium pervenire potuerunt gesta gentibus in ignotis, et usum nescientibus litterarum: aut, si qua sunt litteris, conscriptionibusque mandata, malevolentia daemonum, quorum cura et studium est hanc intercipere veritatem, et consimilium his hominum interpolata quaedam, et addita, partim mutata, atque detracta verbis, syllabis, ut et prudentium tardaret fidem, et gestorum corrumperet auctoritatem.

PL 5, 795A

しかし、知られざる諸国民のもとで、また文字の使用を知らぬ者たちのもとで行われた事跡は、そのすべてを書き記すことも、あらゆる者の耳に届かせることもできなかった。あるいは、たとえ文字と記録とに託されたことがあったとしても、この真理を遮り妨げることをこそ関心と努力とする悪霊どもの悪意、そしてこれと同類の人間どもによって、あるものは改竄され、加えられ、あるものは語やつづり字において一部変えられ、あるいは削られたのであり、それによって思慮ある者の信を鈍らせ、事跡の権威を損なわせようとしたのである。

Disputationes adversus gentes 1.56.5

5

Sed numquam fuerit his bene, ut Christus qui fuerit, litterarum testimoniis colligatur: cujus in id solum dimissa sunt causa, ut, si esse constiterit ea vera, quae dicimus, confessione omnium Deus fuisse monstretur.

PL 5, 795A

しかし、彼らにとって決して都合のよいことにはならないだろう〔この一文は構文の取り方に幅がある。his を前出の悪霊どもを指すと取った〕——キリストがいかなる者であったかが、文書の証しによって明らかにされるとしても。それはただ、我々が語ることが真実であると確かめられたなら、すべての者の告白によって、あの方が神であったことが示されるためにのみ、書き遺されたのである。