アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput XXIX 第III巻 第XXIX章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 976A · 7 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.29.1

1

Et tamen possemus utcumque accipere a vobis has mentes impiarum plenissimas fictionum, si non multa de diis ipsi tam contraria promentes, dissolventiaque se ipsa, sustinere animi compelleretis assensum.

PL 5, 976A

それでもなお、我々は諸君からこうした不敬な作り話に満ちた考えを、どうにか受け入れることもできたであろう——もし諸君自身が神々について、これほど互いに矛盾し、自らを打ち壊すようなことどもを数多く語り出して、我々に心の同意を差し控えることを強いてこなかったならば。

Disputationes adversus gentes 3.29.2

2

Cum enim singuli singulos anteire interioris contenditis scientiae laude, et deos ipsos, quos opinamini, tollitis: et reponitis alios, quos manifestum est non esse: et alius aliud de iisdem dicitis rebus, et innumeros esse conscribitis, quos esse singulos semper consensio accepit humana.

PL 5, 976A

というのも、諸君はめいめい、より深い知識の栄誉において互いに他を凌ごうと争いながら、己が想い描くその当の神々を取り除き、明らかに存在しないと知れている別の神々を据え直しているからである。しかも同じ事柄について、ある者はこう、別の者はああと語り、人間の合意がつねに単一の存在として受け入れてきた神々を、無数の存在として書き記しているのである。

Disputationes adversus gentes 3.29.3

3

Incipiamus ergo solemniter ab Jano et nos patre, quem quidam ex vobis mundum, annum alii, solem esse prodidere nonnulli.

PL 5, 976A

それでは我々も、厳かに父ヤヌスから始めるとしよう。諸君のうちある者たちは彼を世界であるとし、また別の者たちは年であるとし、さらに別の者たちは太陽であると伝えてきた。

Disputationes adversus gentes 3.29.4

4

Quod si accipiemus ut verum sit, sequitur, ut intelligi debeat nullum umquam fuisse Janum, quem ferunt Coelo atque Hecate procreatum in Italia regnasse primum, Janiculi oppidi conditorem, patrem Fonti, Vulturni generum, Juturnae maritum: atque ita per vos dei nomen eraditur, quem in cunctis anteponitis precibus, et viam vobis pandere deorum ad audientiam creditis.

PL 5, 976A

もしこれを真実として受け入れるならば、次のように解さなければならなくなる——カエルス(天)とヘカテとのあいだに生まれ、イタリアに初めて王として君臨し、ヤニクルムの町の創建者、フォンスの父、ウルトゥルヌスの婿、ユトゥルナの夫であったと伝えられるヤヌスなど、そもそも存在しなかったのだ、と。かくして、諸君があらゆる祈りの冒頭に置き、神々に願いを聞き届けてもらうための道を開くと信じているその神の名は、諸君自身の手によって消し去られるのである。

Disputationes adversus gentes 3.29.5

5

Rursus vero si Janus est annus, deus esse nec sic potest. Quis enim annum ignorat temporis esse circumscriptionem statam, nec habere vim numinis id, quod spatiis mensium, et dierum dinumeratione conclusum est?

PL 5, 977A

また逆に、もしヤヌスが年であるならば、そのようにしても神ではありえない。というのも、年が時の定まった区切りにすぎず、月々の広がりと日々の数え上げのうちに閉じ込められたものが、神威の力を持たないことを、誰が知らずにいようか。

Disputationes adversus gentes 3.29.6

6

Quod ipsum licebit in Saturnum non absimili ratione traducere. Nam si tempus significatur hoc nomine, Graecorum ut interpretes autumant, ut quod chronos est, habeatur Cronos, nullum est Saturnium numen.

PL 5, 977A

同じことは、まさに似た道理によってサトゥルヌスにも当てはめてよいだろう。というのも、ギリシア人の解釈者たちが説くように、この名によって時が意味され、クロノス〔chronos=時〕であるものがそのままクロノス〔Cronos=サトゥルヌス〕とみなされるのであれば、サトゥルヌスの神威なるものは存在しないからである。

Disputationes adversus gentes 3.29.7

7

Quis est enim tam demens, qui tempus esse dicat deum, quod mensura cujusdam est spatii in continua serie perpetuitatis inclusi? atque ita ex ordine tolletur et iste coelestium, quem coelo esse editum patre, magnorum esse procreatorem deorum, vitisatorem, falciferum vetustas edidit prisca, et minorum transmisit aetati.

PL 5, 977A

いったい誰が、絶え間なく続く永続の連なりのうちに閉じ込められたある種の広がりの尺度にすぎない時を、神であると言うほどに正気を失っていようか。かくして、天なる者たちのうちのかの者もまた、その列から取り除かれるであろう——古の遠い昔が、カエルスを父として生まれ、偉大な神々の父祖であり、葡萄を植える者、鎌を持つ者であると伝え、後の世代へと言い渡してきたその彼が。