Disputationes adversus gentes 3.30.1
Nam quid de ipso dicemus Jove, quem solem esse dictitavere sapientes, agitantem pinnatos currus, turba consequente divorum? aethera nonnulli flagrantem vi flammea atque ardoris inextinguibili vastitate?
PL 5, 978Aさて、ユピテルその人については何と言うべきであろうか。賢者たちは彼を、翼ある車を駆り、神々の群れを従える太陽であると繰り返し語ってきた。では、燃える力と消えぬ熱の途方もなさによって燃え盛るアイテール(上天の火)であると、ある者たちが語ってきたその者については、何と言うべきであろうか。
Disputationes adversus gentes 3.30.2
Quod si liquet, et constat, nullus ergo omnino est vobis auctoribus Jupiter: qui patre editus Saturno, atque Ope matre, ut genitoris evaderet rabiem, in Cretensium finibus memoratur esse celatus. Jam vero Junonem opinatio nonne consimilis deorum tollit e censu?
PL 5, 978Aもしこれが明らかで確かなことであれば、諸君を証人とするなら、ユピテルなど全く存在しないことになる——父サトゥルヌスと母オプスから生まれ、父の狂暴から逃れるため、クレタ人の地に隠されたと伝えられるあのユピテルは。そしてまた、これと似た憶測は、ユノをも神々の数から除いてしまうのではないか。
Disputationes adversus gentes 3.30.3
Nam si aer illa est, quemadmodum vos ludere ac dictitare consuestis, graeci nominis praeposteritate repetita, nulla soror et conjux omnipotentis reperietur Jovis, nulla Fluonia, nulla Pomona, nulla Ossipagina, nulla Februtis, Populonia, Cinxia, Caprotina: atque ita reperietur inanissima esse istius nominis fictio, opinionis vacuae celebritate vulgata.
PL 5, 978Aというのも、もし彼女が、諸君がふざけて繰り返し言い慣わしているように、ギリシア語の名を転倒させた語呂合わせによる大気であるならば、全能なるユピテルの妹にして妻たる者は見出されず、フルオニアも、ポモナも、オッシパギナも、フェブルティスも、ポプロニアも、キンクシアも、カプロティナも、見出されないことになる。かくして、この名の作り話は、むなしい憶測の評判によって広められた、まったく空虚なものであると知れるのである。