Disputationes adversus gentes 1.55.1
Quod si falsa, ut dicitis, historia illa rerum est, unde tam brevi tempore totus mundus ista religione completus est, aut in unam coire qui potuerunt mentem gentes regionibus disjunctae, ventis, coeli convexionibusque dimotae?
PL 5, 793Aしかし、諸君が言うように、あの事跡の物語が偽りであるなら、いったいどうしてこれほど短い間に全世界がこの宗教で満たされたのか。あるいは、地域によって隔てられ、風と天の巡りとによって遠く隔たっていた諸国民が、どうして一つの心へと集いえたのか。
Disputationes adversus gentes 1.55.2
Asseverationibus illectae sunt nudis, inductae in spes cassas, et in pericula capitis immittere se sponte temeraria desperatione voluerunt: cum nihil tale vidissent, quod eas in hos cultus novitatis suae possit excitare miraculo.
PL 5, 793B彼らは何の裏づけもない断言にたぶらかされ、空しい希望へと導かれ、無謀な絶望のうちに、自ら進んで生命の危険へと身を投じようとしたのか——このような新奇な礼拝へと駆り立てるような奇跡を、何ひとつ目にしなかったというのに。
Disputationes adversus gentes 1.55.3
Immo quia haec omnia et ab ipso cernebant geri, et ab ejus praeconibus, qui per orbem totum missi, beneficia patris munerandis animis hominibusque portabant: veritatis ipsius vi victae et dederunt se Deo: nec in magnis posuere dispendiis membra vobis projicere, et viscera sua lanianda praebere.
PL 5, 794Aむしろ彼らは、これらすべてがあの方自身によって行われるのを目にし、また全世界へ遣わされたその使者たちによって、恵むべき魂と人々とに父の恩恵がもたらされるのを目にしたからこそ、真理そのものの力に打ち負かされて自らを神に委ねたのであり、諸君に手足を投げ出し、己が内臓を引き裂かせるままにすることを、大した損失とも見なさなかったのである。