アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VI, Caput X 第VI巻 第X章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1181A · 9 sectiones

Disputationes adversus gentes 6.10.1

1

Et unde novissime scitis, simulacra haec omnia, quae diis immortalibus vicaria substitutione formatis, similitudinem referant, habeantque divinam?

PL 5, 1181A

そして最後に、諸君は、不死なる神々の代わりとして作り上げるこれらすべての神像が、似姿を映し出し、神的なものを備えていると、いったいどこから知るのか。

Disputationes adversus gentes 6.10.2

2

Potest enim fieri, ut barbatus in coelo sit, qui esse a vobis effingitur levis: potest ut senectute provectior, cui puerilem commodatis aetatem: potest ut hic flavus sit, qui in veritate habeat oculos caesios: displosas ut gestitet nares, quem esse vos facitis figuratisque nasicam.

PL 5, 1181A

実に、諸君によって滑らかな顔立ちに作られている神が、天では髭を蓄えているということもあり得るし、諸君が幼い年齢を与えている神が、実はより年老いているということもあり得る。この神が、実は青みがかった目を持っているのに、金髪に作られているということもあり得る。また、諸君が鼻筋の細い姿に形作っている神が、実は大きく広がった鼻孔を持っているのかもしれない。

Disputationes adversus gentes 6.10.3

3

Neque enim rectum est dicere aut appellare simulacrum, quod non, pariles lineas principali ab ore traducat: quod esse planum et certum, manifestis poterit a rebus agnosci.

PL 5, 1181A

実に、原型の顔から等しい線を引き写していないものを、神像と言い、呼ぶことは正しくない。このことが明白で確かであることは、はっきりとした事柄から知られ得るであろう。

Disputationes adversus gentes 6.10.4

4

Nam cum omnes homines teretem esse solem indubitabili luminum contemplatione videamus: os illi vos hominis, et mortalium corporum liniamenta donatis.

PL 5, 1182A

なぜなら、すべての人間は、光の疑いえぬ観察によって、太陽が丸いものであると見ているのに、諸君は太陽に人間の顔を、死すべき者の体の輪郭を与えているからである。

Disputationes adversus gentes 6.10.5

5

Luna semper in motu est, et ter denas facies in restitutione accipit menstrua: vobis ducibus et figurationibus femina est vultuque est uno, quae per habitus mille quotidiana instabilitate mutatur.

PL 5, 1182A

月は常に運動のうちにあり、一月の周期のうちに三十の相を受ける。ところが諸君の導きと形作りによれば、月は女であり、一つの顔を持つ——日々絶えず移ろいながら千の姿を通じて変化するものであるにもかかわらず。

Disputationes adversus gentes 6.10.6

6

Intelligimus omnes ventos aeris esse fluorem pulsi, et mundanis rationibus concitati: per vos hominum formae sunt buccinarum animantes tortus intestinis et domesticis flatibus.

PL 5, 1182A

我々はみな、風とは押し動かされた大気の流れであり、世界の理法によって引き起こされるものだと理解している。ところが諸君によれば、風とは人間の姿をした者たちであり、腹の底から出る自分自身の息によって、法螺貝の巻き管を鳴り響かせているのである。

Disputationes adversus gentes 6.10.7

7

Inter deos videmus vestros leonis torvissimam faciem, mero oblitam minio, et nomine frugiferi nuncupari.

PL 5, 1182A

我々は、諸君の神々の中に、純粋な朱で塗られた、この上なく厳めしいライオンの顔を見る。そしてそれが「実り豊かな者」の名で呼ばれているのを。

Disputationes adversus gentes 6.10.8

8

Si simulacra haec omnia superorum sunt imagines numinum, ergo et in coelo habitare dicendus est deus talis, ad cujus formam et speciem simulacri hujus similitudo directa est: et videlicet ut hic iste, ita illic ille, sine reliquo corpore persona est, et facies sola, fremebundus hiatibus torvidis, dirus, sanguineo deceroto, malum dentibus suis comprimens, atque ut fessi canes linguam ore de patulo potus aviditate projiciens.

PL 5, 1182A

もしこれらすべての神像が、天上の神威の像であるならば、この神像の形と姿にその似姿が写し取られている、そのような神が天に住まうと言わねばならなくなる。すなわち、ここにあるこの像と同じく、かしこにあるあの神もまた、体の残りを持たぬ仮面であり、顔だけであるということになろう。恐ろしく大きく開いた口で吠え猛り、凄まじく、血のごとき蝋を塗られ、自らの歯でリンゴを噛みしめ、疲れ果てた犬のように、開いた口から渇きのあまり舌を突き出している、と。

Disputationes adversus gentes 6.10.9

9

Quod si utique non est, ita ut omnes existimamus non esse, quaenam tanta audacia est, formam tibi quam volueris fingere, ac discere esse simulacrum dei, quem probare non possis ulla esse in parte naturae?

PL 5, 1184A

しかし、もしそれが決して存在しないのであれば——我々が皆そう考えているとおり存在しないのであれば——お前が望むままの形を作り上げ、それを神の神像だと言い張ることに、いったいどれほど大それた向こう見ずさがあることか。お前は、その神が自然のどの部分にも存在することを証すことすらできないのに。