アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput XLI 第III巻 第XLI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 998A · 3 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.41.1

1

Possumus, si videtur, summatim aliquid et de Laribus dicere, quos arbitratur vulgus vicorum atque itinerum deos esse, ex eo quod Graeci vicos cognominant lauras.

PL 5, 998A

よければ、ラレスについても、かいつまんで何か述べることができよう。民衆は彼らを、街区や道々の神々であると考えているが、それはギリシア人が街区を「ラウラ」と呼んでいることに由来する。

Disputationes adversus gentes 3.41.2

2

In diversis Nigidius scriptis modo tectorum domuumque custodes, modo Curetas illos, qui occultasse perhibentur Jovis aeribus aliquando vagitum, modo Digitos samothracios, quos quinque indicant Graeci Idaeos dactylos nuncupari.

PL 5, 998A

ニギディウスは、いくつかの著作の中で、あるときは彼らを屋根と家々の守護者とし、あるときは、かつて青銅の音によってユピテルの泣き声を隠したと伝えられるあのクレテスたちであるとし、あるときは、サモトラケの指たち——ギリシア人が五柱と数え、イダのダクテュロイと呼ぶ者たち——であるとしている。

Disputationes adversus gentes 3.41.3

3

Varro similiter haesitans, nunc esse illos manes, et ideo Maniam matrem esse cognominatam Larum: nunc aerios rursus deos, et heroas pronuntiat appellari: nunc antiquorum sententias sequens larvas esse dicit Lares, quasi quosdam genios, defunctorum animas mortuorum.

PL 5, 999A

ワッロも同じく迷いながら、あるときは彼らをマネスであるとし、それゆえマニアがラレスの母と呼ばれたのだとし、あるときはまた、彼らは大気の神々、英雄たちと呼ばれるのだと言い、あるときは古人の説に従って、ラレスとはラルウァ、いわば死者たちの魂なる一種のゲニウスたちであると言うのである。