アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput XXXV 第III巻 第XXXV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 986B · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.35.1

1

In philosophiae memorabiles studio, atque ad istius nominis columen vobis laudatoribus elevati, universam istam molem mundi, cujus omnes amplexibus ambimur, tegimur, ac sustinemur, animal esse unum, sapiens, rationabile, consultum probabili asseveratione definiunt: quorum si est vera, et fixa, certa sententia, etiam illi continuo desinent dii esse, quos in ejus portionibus paulo ante immutatis nominibus constituebatis.

PL 5, 986B

哲学の探求において名高く、諸君の賞讃によってその名の頂にまで高められた者たちは、我々がみなその抱擁のうちに囲まれ、覆われ、支えられているこの世界という全き塊が、ひとつの生き物であり、知恵あり、理をわきまえ、思慮深いものであると、もっともらしい主張によって定義している。もし彼らのこの説が真実で、確かで、定まったものであるならば、少し前に諸君が名を取り替えてその部分部分に据えた者たちも、直ちに神であることをやめるであろう。

Disputationes adversus gentes 3.35.2

2

Ut enim homo unus nequit permanente sui corporis integritate in homines multos scindi: neque homines rursus multi, disjunctionis differentia conservata, in unius sensus simplicitatem conflari: ita si mundus unum est animal, et unius mentis agitatione motatur: nec in plura potest numina dissipari, nec, si ejus particulae dii sunt, in unius animantis conscientiam cogi atque verti.

PL 5, 987A

というのも、ひとりの人間が、その肉体の全体性を保ったまま、多くの人間へと分かれることができないのと同じように、また逆に、多くの人間が、その分かたれた違いを保ったまま、ひとつの単一の感覚へと融け合わされることができないのと同じように、もし世界がひとつの生き物であり、ひとつの心の働きによって動かされているのであれば、それは多くの神威へと散らされることもできず、また、もしその各部分が神々であるならば、ひとつの生き物の意識へとまとめ上げられ、変えられることもできないのである。

Disputationes adversus gentes 3.35.3

3

Luna, sol, tellus, aether, astra, membra sunt, et mundi partes: quod si partes et membra sunt, animalia utique sui nominis non sunt: neque enim partes hoc ipsum esse, quod totum est, aliqua in re possunt: aut sibi sapere, sibi sentire, quod sine totius animantis assensu nullis propriis afficiatur e motibus, quo constituto, ac posito, summa omnis illuc redit: ut neque sol deus sit, neque luna, neque aether, tellus, et caetera.

PL 5, 987A

月、太陽、大地、アイテール、星々は、世界の肢体であり、部分である。もしそれらが部分であり肢体であるならば、それら自身の名を持つ生き物ではありえない。というのも、部分が、全体であるところのそのものと同一であることは、いかなる点においても不可能だからである。あるいは、全体の生き物の同意なくしては、自らに固有の動きによって動かされることのないものが、自ら知恵を持ち、自ら感じることも不可能である。このことが定まり、据えられるならば、結論はすべてそこへと帰着する——太陽も神ではなく、月も、アイテールも、大地も、その他のものも神ではない、と。

Disputationes adversus gentes 3.35.4

4

Sunt enim partes mundi, non specialia numinum nomina: atque ita perficitur, omnia vobis turbantibus miscentibusque divina, ut in rerum natura unus Deus constituatur mundus, explosis omnibus caeteris: quinimmo inaniter, vacue, et sine ulla substantia constitutis.

PL 5, 988A

というのも、それらは世界の部分であって、個々の神威の名ではないからである。かくして、諸君が神々に関わる事柄をことごとくかき乱し、混ぜ合わせているうちに、次のことが成し遂げられる——自然のうちにはただひとつの神たる世界が据えられ、それ以外のものはすべて追い払われる、いや、むしろ空しく、空虚に、いかなる実体もなしに据えられていたにすぎないと知れるのである。