Disputationes adversus gentes 2.43.1
Quid dicitis, o soboles, ac primi progenies numinis? Ergone sapientes illae, atque ex causis principalibus proditae genera haec animae turpitudinum, criminum, malitiarumque noverunt, atque ut exercerent, ut gererent, ut percelebrarent haec mala, habitare jussae sunt has partes, et humani corporis circumjectione vestiri?
PL 5, 883A諸君は何と言うのか、おお、第一の神威の裔にして子孫たちよ。それでは、あの賢い魂たち、至高の原因から生み出された者たちが、この種の恥辱と犯罪と悪意とを知っており、それらを行い、担い、あまねく世に広めるために、これらの地域に住まうよう命じられ、人間の肉体という被いをまとうよう命じられたというのか。
Disputationes adversus gentes 2.43.2
Et mortalium quisquam est rationis alicujus accipiens sensum, qui ordinatum existimet mundum per has esse, ac non potius sedem ac domicilium constitutum, in quo omne quotidie perpetraretur nefas, maleficia cuncta confierent, insidiae, fraudes, doli, avaritia, rapinae, vis, scelus, audacia, obscoenitas, turpitudo, flagitium, mala omnia caetera, quae in orbe homines toto mente noxia pariunt, et labem machinantur in mutuam?
PL 5, 883Aそして、いくらかの理性の分別を持つ死すべき者のうち、これらの魂によって世界が秩序づけられたのだと考える者が、いったい誰かあろうか。むしろ、日々あらゆる不敬のわざがなされ、あらゆる悪事――謀略、欺瞞、詐術、貪欲、略奪、暴力、兇行、無法、猥雑さ、恥辱、破廉恥、そのほか、全世界にわたって人間たちが害意をもって生み出し、互いに対して破滅を企てる、ありとあらゆる悪――がなされる、座と住処として定められたのだと考えるのではなかろうか。