アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber IV, Caput XXXI 第IV巻 第XXXI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1064A · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 4.31.1

1

Interrogare enim vos libet, et ad sermonis exigui responsionem vocare, utrumne gravius existimetis nullas caedere his hostias, quia putes naturam tantam neque velle, neque appetere istas; an talia de his probra opinionum foeditate concipere, quae cujusvis animum in ultionis possint rabiem concitare?

PL 5, 1064A

諸君に問うてみたい。そして、ささやかな言論への答えへと諸君を招きたい。諸君は、これほどの本性がこれらのものを望みも求めもしないであろうと考えて、彼らにいけにえを一切屠らないことのほうが重大であると見なすのか。それとも、誰の心をも復讐の狂気へとかき立てうるような、これほどの恥辱を臆説のいまわしさによって彼らについて抱くことのほうが〔重大であると見なすのか〕。

Disputationes adversus gentes 4.31.2

2

Si rerum momenta pendantur, nullum reperias tam invidum judicem, qui non criminosius existimet maledictis insignibus cujuspiam famam carpi, quam a quoquam silentio praeteriri.

PL 5, 1064A

もし事の軽重が量られるならば、誰かの評判が際立った誹謗によって傷つけられることのほうが、誰かに沈黙のうちに見過ごされることよりも罪深いと見なさない、そのように意地悪な裁判官を諸君は一人として見出せないであろう。

Disputationes adversus gentes 4.31.3

3

Hos enim forsitan rationis existimari possit et credi; illud sacrilegae mentis est, et desperatae in fictionibus caecitatis.

PL 5, 1064B

というのも、前者はおそらく理にかなったことと見なされ、信じられうるであろうが、後者は瀆聖の心と、作り話における絶望的な盲目のしわざだからである。

Disputationes adversus gentes 4.31.4

4

In caeremoniis vestris, rebusque divinis, postulionibus locus est, et piaculi dicitur contracta esse commissio, si per imprudentiae lapsum, aut in verbo quispiam, aut sympuvio deerrarit; aut si cursu in solennibus ludis, curriculisque divinis, commissum omnes statim in religiones clamatis sacras, si ludius constitit aut tibicen repente conticuit; aut si patrimus ille qui vocitatur puer, omisit per ignorantiam locorum, aut terram tenere non potuit; et audetis abnuere in delictis tam gravibus violari semper a vobis deos, cum in levioribus causis irasci eos ipsi cum pernicie saepius confiteamini civitatis?

PL 5, 1064B

諸君の祭儀と神事のうちには、償いを求められる余地があり、もし誰かが不注意の過ちによって、言葉において、あるいは献酒の柄杓において間違えたなら、罪の過ちが犯されたと言われる。あるいは、荘厳な競技における競走で、神聖な競走路で過ちが犯されたなら、諸君は皆すぐさま、これは神聖な祭儀への冒涜だと叫び立てる——舞手が立ち止まったり、笛吹きが不意に音を止めたりしたなら。あるいは、父母ともに存命の子と呼ばれるあの少年が、無知のゆえに場所を誤ったり、地に足を保てなかったりしたなら。それでいて諸君は、これほど重い過ちにおいて神々が常に諸君によって冒されていることを否むことをあえてするのか——より軽い事柄においてすら、彼らが都市の破滅を伴って怒ることを、諸君自身がしばしば告白しているというのに。