アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber I, Caput LIII 第I巻 第LIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 791A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 1.53.1

1

Desistite, o nescii, in maledicta convertere res tantas, nihil ei nocitura qui fecit, periculum allatura sed vobis: periculum, inquam, non parvulum, sed in rebus eximiis, sed in praecipuis constitutum.

PL 5, 791A

やめよ、無知なる者たちよ、これほど大いなる事柄を呪詛へと変えることを。それはこれをなした方には何の害も及ぼさず、むしろ諸君に危険をもたらすであろう。危険と、私は言う——それも小さからぬ危険であり、卓越した、この上なく重大な事柄において据えられた危険である。

Disputationes adversus gentes 1.53.2

2

Siquidem res anima pretiosa est, nec ipso se homini quidquam potest charius inveniri. Nihil, ut remini, magicum, nihil humanum, praestigiosum, aut subdolum, nihil fraudis delituit in Christo, derideatis licet ex more atque in lasciviam dissolvamini cachinnorum.

PL 5, 791B

というのも、魂こそ貴重な事柄であり、人間にとって己自身より愛しいものは何も見出されえないからである。諸君が思い込むような〔底本は remini。reamini と読む〕魔術めいたものも、人間的で幻惑的、あるいは狡猾なものも、いかなる欺きも、キリストのうちには潜んではいなかった——諸君がいつものように嘲り、笑いのふしだらさに身を崩そうとも。

Disputationes adversus gentes 1.53.3

3

Deus ille sublimis fuit, Deus radice ab intima, Deus ab incognitis regnis, et ab omnium principe Deus sospitator est missus: quem neque sol ipse, neque ulla, si sentiunt, sidera, non rectores, non principes mundi, non denique dii magni, aut, qui fingentes se deos genus omne mortalium territant, unde aut qui fuerit, potuerunt noscere vel suspicari.

PL 5, 791B

あの方は崇高なる神であった。最も内なる根から出た神であり、未知の王国から来た神であり、万物の君主から遣わされた救い主なる神であった。太陽そのものも、もし星々に感覚があるとしても星々のいずれも、支配者たちも、世の君主たちも、あるいはついには大いなる神々も、自らを神と偽って死すべき者すべてを脅かす者どもも、あの方がどこから来たか、いかなる者であったかを知ることも、推し量ることもできなかった。

Disputationes adversus gentes 1.53.4

4

Et merito. Exutus at corpore, quod in exigua sui circumferebat parte, postquam videri se passus est, cujus esset aut magnitudinis sciri, novitate rerum exterrita universa mundi sunt elementa turbata, tellus mota contremuit, mare funditus refusum est, aer globis involutus est tenebrarum, igneus orbis solis tepefacto ardore deriguit.

PL 5, 792A

それも当然である。あの方は、己のわずかな一部において帯びていたにすぎぬ肉体を脱ぎ捨て、自らの姿を見られるにまかせた後——それがいかなる者であり、いかなる大いさであるかを知られたそのとき——事の新しさに驚愕して、世界のあらゆる元素は乱れ動いた。大地は揺れ震え、海は底の底から溢れ返り、大気は闇の塊に包まれ、太陽の火の輪はその熱がぬるみ、凍りついた。

Disputationes adversus gentes 1.53.5

5

Quid enim restabat ut fieret, postquam Deus est cognitus is, qui esse jamdudum unus judicabatur e nobis?

PL 5, 792A

というのも、久しく我々のうちの一人と見なされていた者が神であると知られた後、何が起こらずにいられただろうか。