Disputationes adversus gentes 3.40.1
Nigidius Penates deos Neptunum esse atque Apollinem prodidit, qui quondam muris urbem Ilium conditione adjuncta cinxerunt.
PL 5, 994Aニギディウスは、かつて条件つきの取り決めのもとにイリウムの町を城壁で囲んだネプトゥヌスとアポロが、ペナテスの神であると伝えている。
Disputationes adversus gentes 3.40.2
Idem rursus in libro sexto exponit et decimo, disciplinas Ethruscas sequens, genera esse Penatium quatuor, et esse Jovis ex his alios, alios Neptuni, inferorum tertios, mortalium hominum quartos, inexplicabile nescio quid dicens.
PL 5, 994A同じ彼はまた、第六書と第十書において、エトルリアの教えに従いつつ、ペナテスには四つの種類があり、そのうちある者たちはユピテルの、ある者たちはネプトゥヌスの、第三の者たちは冥界の、第四の者たちは死すべき人間たちのものであると説き、私には解しがたい何かを述べている。
Disputationes adversus gentes 3.40.3
Caesius et ipse has sequens Fortunam arbitratur, et Cererem, Genium Jovialem, ac Palem, sed non illam feminam, quam vulgaritas accipit, sed masculini nescio quem generis ministrum Jovis, ac villicum.
PL 5, 994Aカエシウスもまた、これに従い、フォルトゥナ、ケレス、ユピテルのゲニウス、そしてパレス——ただし民衆が受け取っているようなあの女神ではなく、男性の性をもつ、何者とも知れぬユピテルの従者にして農場の差配——であると考えている。
Disputationes adversus gentes 3.40.4
Varro, qui sunt introrsus, atque in intimis penetralibus coeli deos esse censet, quos loquimur, nec eorum numerum, nec nomina sciri.
PL 5, 995Aワッロは、我々が語っているこれらの神々は、内側に、天の奥深い至聖所のうちにいる者たちであり、その数も名も知られてはいないと考えている。
Disputationes adversus gentes 3.40.5
Hos Consentes, et Complices Ethrusci aiunt, et nominant, quod una oriantur, et occidant una: sex mares, et totidem foeminas nominibus ignotis, et miserationis parcissimae: sed eos summi Jovis consiliarios, ac principes existimari.
PL 5, 995Aエトルリア人たちはこれらの神々を「コンセンテス」「コンプリケス」と呼び、名づけている——共に昇り、共に沈むからだという。六柱の男神と同数の女神からなり、名は知られておらず、いとも憐れみに乏しいとされるが、それでも至高のユピテルの顧問にして首座の者たちと見なされている。
Disputationes adversus gentes 3.40.6
Nec defuerunt, qui scriberent Jovem, Junonem ac Minervam, deos penates existere, sine quibus vivere ac sapere nequeamus, sed qui penitus nos regant ratione, calore, ac spiritu.
PL 5, 997Aまた、ユピテル、ユノ、ミネルウァが、我々がなくしては生きることも知恵を持つこともできぬペナテスの神々であり、我々の内奥を理性と熱と霊とによって統べる者たちであると書いた者たちもいなかったわけではない。
Disputationes adversus gentes 3.40.7
Ut videtis, et hic quoque nihil concinens dicitur, nihil una pronuntiatione finitur: nec est aliquid fidum, quo insistere mens possit veritati suae proxima suspicione conjiciens.
PL 5, 997A諸君の見るとおり、ここでもまた、一致することは何ひとつ語られておらず、ひとつの言明によって結着することも何ひとつない。心が、真実に近い推測によって拠り所とすることのできる、確かなものは何もないのである。
Disputationes adversus gentes 3.40.8
Ita enim labant sententiae, alteraque opinio ab altera convellitur, ut aut nihil ex omnibus verum sit: aut si ab aliquo dicitur, tot rerum diversitatibus nesciatur.
PL 5, 997Aというのも、諸説はこのように揺らぎ、ある見解が別の見解によって崩されるので、これらすべてのうちのいずれも真実ではないか、あるいは、もし誰かによって真実が語られているとしても、これほど多くの事柄の相違のうちに、それと知られることがないかのいずれかだからである。