Disputationes adversus gentes 7.39.1
(Oberth. XLII.) Et quid ex hoc facto labis potuit et foeditatis effluere, quod aut circum faceret minus purum, aut Jovem contaminatum, cum per exigua momenta, per puncta, tot in orbe conspiceret millia mortis in generibus variis, et cruciatibus interire diversis?
PL 5, 1276A(オベルトゥール版XLII)そして、この出来事から、いかなる汚れと穢れが流れ出て、競技場を清からぬものとし、あるいはユピテル自身を汚したというのか。彼は、わずかな瞬間、わずかな刹那のうちに、世界じゅうで幾千という人々が様々な仕方で死に、多様な責め苦のうちに命を落とすのを見ているというのに。
Disputationes adversus gentes 7.39.2
Ante, inquit, est actus, ludi quam inciperent confici. Si sacrilego pectore, religionisque contemptu, est ut ignoscere debeamus Jovi indignanti se spretum, nec circensibus propriis sollicitiorem adhibitam curam.
PL 5, 1276A「それは、競技が始まるより前に行われたことだ」と彼は言う。もし瀆聖の心と宗教への侮蔑によってなされたことであったなら〔この句が出来事の性質を言うのか、ユピテルの心情を言うのかは定かでない。前者と取った〕、自分が蔑ろにされたと、また自分の競技会に対して十分念入りな配慮が払われなかったと憤るユピテルを、我々は赦さねばならないということになろう。
Disputationes adversus gentes 7.39.3
Sin autem errore vel casu, latens illud non est animadversum et cognitum vitium, nonne fuerat rectum, Jovique conveniens, ut humanis ignosceret lapsibus, et imprudentiae caecitatem veniali concessione donaret? Sed vindicanda res fuit.
PL 5, 1276Aだが、もしそれが過失や偶然によるものであり、その隠れた瑕疵が気づかれず知られていなかったのなら、人間の過ちを赦し、無思慮による盲目を赦しの譲歩によって免じてやることこそ、正しく、ユピテルにふさわしいことだったのではないか。だが、事は復讐されねばならなかった。
Disputationes adversus gentes 7.39.4
Et post haec aliquis fuisse illum deum credet, qui puerilis incuriam ludicri, civitatis ultus est et persecutus interitu? gravitatis, ac ponderis, aut ullius habuisse constantiae firmitatem, qui ut sibi ex integro voluptatis in gaudia curreretur, venenatam in perniciem aeris haustus vertit, et pestilentiae morbo stragem mortalitatis indixit?
PL 5, 1276Bそしてこの後、誰が彼を神であったと信じるだろうか——子供じみた見世物における不注意を、都市の滅びをもって復讐し、追い立てた者を。彼が重厚さや重み、あるいはいかなる恒常の堅固さをも備えていたなどと、誰が信じるだろうか——自分のために快楽の喜びがまるまる新たに繰り返されるようにと、大気の息吹を毒された破滅へと変え、疫病の病によって人間どもの壊滅を宣告したような者を。
Disputationes adversus gentes 7.39.5
Si ludorum exhibitor magistratus minus curavit ediscere, quisnam esset illo die circi actus per medium, contractaque est ex hoc culpa: quid infelix commeruerat populus, ut aliena delicta capitis sui dissolveret poenis, pestilentibusque contagiis crudeliter expelleretur e vita? immo quid foeminarum genus, quas ab negotiis publicis conditio fragilitatis excepit? quid adultae virgines, quid parvuli fecere pusiones? quid denique adhuc parvi nutricum sub alimonia constituti, ut in eos immitteretur par et una saevitia, priusque acerbitatem mortis, quam dulcedinem aliquam perciperent luminis?
PL 5, 1276Bもし、競技を主催した政務官が、その日競技場の中央を引き回されたのが誰であったかを突き止めることに十分な注意を払わなかったのであり、そこから過ちが生じたのだとすれば——不幸な民衆はいったい何をしたというので、他人の過ちを自分たちの命という代価で償わされ、疫病の伝染によって無惨にも命から追い出されねばならなかったのか。いや、それどころか、女という性は何をしたというのか——その弱さという定めゆえに公の務めから除かれている女たちが。年頃の乙女たちは何をしたのか、幼い子供らは何をしたのか。さらには、乳母の乳に養われるまだ小さき者たちは何をしたというのか——彼らの上にも同じ、等しい残虐が向けられ、光のいかなる甘美をも味わう前に、死の苦さを味わわされねばならなかったとは。