Disputationes adversus gentes 2.48.1
Consimiliter hic quoque cum animas renuamus Dei esse principis prolem, non continuo sequitur, ut explicare debeamus quonam parente sint editae, et causis cujusmodi procreatae.
PL 5, 888A同様にここでも、我々が、魂は至高の神の子であることを否むとしても、いかなる親から生み出されたのか、いかなる原因から創られたのかを説明せねばならないということに、直ちになるわけではない。
Disputationes adversus gentes 2.48.2
Quis enim nos prohibet, aut unde enatae sint, prodierintque nescire, aut eas non esse Dei progeniem, scire? Quanam, inquitis, ratione, qua via?
PL 5, 888Aいったい誰が我々を妨げようか。魂がどこから生じ、出てきたのかを知らずにいることを、また、魂が神の子孫ではないことを知ることを。いかなる理によってか、いかなる道によってか、と諸君は言う。
Disputationes adversus gentes 2.48.3
Quia omni vero verissimum est, certoque certissimum, nihil rerum a principe, sicut saepius dictum est, agi, fieri, statui, nisi quod oporteat, et conveniat fieri: nisi quod sit plenum, et integrum, et in suae integritatis perfectione finitum.
PL 5, 888Bなぜなら、いかなる真実よりも真実であり、いかなる確かさよりも確かなことは、しばしば言われてきたとおり、至高の神によっては何ものも、なされるべきこと、ふさわしくなされるべきこと以外には行われず、作られず、定められないということだからである。すなわち、満ち足りて、全きものであり、おのれの全き有り様の完成において境界づけられたもの以外には。
Disputationes adversus gentes 2.48.4
Porro autem conspicimus homines, id est animas ipsas , quid enim sunt homines nisi animae corporibus illigatae? scaevitate innumerabili vitiorum ipsos se indicare non esse patricii generis, sed ex mediocribus familiis procreatos.
PL 5, 888Bさらに我々は、人間、すなわち魂そのものが――そもそも人間とは、肉体に結びつけられた魂にほかならないのだから――かぞえきれぬほどの悪徳のよこしまさによって、自らが貴族の家柄ではなく、並みの家々から生み出された者であることを、自ら示しているのを見て取る。
Disputationes adversus gentes 2.48.5
Namque alios videmus immites, facinorosos, audaces, temerarios, praecipites, caecos, fictos, dissimulatores, mendaces, superbos, arrogantes, avaros, cupidos, libidinosos, inconstantes, invalidos, et sua ipsos decreta conservare nequeuntes: quod utique non essent, si generositas eos assereret principalis, et ab rerum capite descendentium ducerent honestamenta natalium.
PL 5, 889Aというのも、我々はある者たちが、無慈悲で、凶悪で、無法で、向こう見ずで、軽率で、盲目で、偽り深く、取り繕い、嘘をつき、高慢で、傲慢で、貪欲で、欲深く、みだらで、移り気で、弱く、そして自らの決意さえ守り抜くことができないでいるのを見るからである。もし至高の生まれの気高さが彼らを己のものと主張し、彼らが万物の頭より下る者としての生まれの誉れを引いていたなら、彼らは決してこのようではなかったであろう。