アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput LXX 第II巻 第LXX章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 923A · 9 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.70.1

1

Sed quid ego haec parva? Ipsi dii immortales, quorum modo aditis templa, et numina suppliciter adoratis, sicut vestris litteris atque opinionibus traditur, non esse, non sciri, ab temporibus coeperunt certis, et impositis nominum appellationibus nuncupari?

PL 5, 923A

だが、なぜ私はこうした些細なことを言うのか。諸君が今この時も神殿へ赴き、その神威をひれ伏して崇拝している、あの不死なる神々自身でさえ――諸君自身の文書と見解が伝えるところによれば――定まった時から初めて存在するようになり、知られるようになり、与えられた名の呼び名によって呼ばれるようになったのではないか。

Disputationes adversus gentes 2.70.2

2

Nam si verum est ex Saturno atque ejus uxore Jovem suis cum fratribus procreatum, ante nuptias et partus Opis nusquam fuerat Jupiter, tam supremus, quam Stygius: nusquam sali dominus, nusquam Juno, quinimmo alius nullus, genitoribus duobus exceptis, coeli habitabat in sedibus, sed ex eorum concubitu concepti, et nati sunt, et spiritum hausere vitalem.

PL 5, 923A

もし、ユピテルがその兄弟たちとともにサトゥルヌスとその妻から生まれたというのが真実であるなら、オプスの婚姻と出産の前には、ユピテルは至高の者も、ステュクスの者〔冥界の王〕も、どこにも存在しなかった。海の主もどこにもおらず、ユノもどこにもおらず、それどころか、その二人の生みの親を除いては、誰ひとりとして天の座に住まう者はなかった。彼らは両親の交わりから身ごもられ、生まれ、命の息を吸い込んだのである。

Disputationes adversus gentes 2.70.3

3

Certo ergo a tempore Deus esse Jupiter coepit, certo cultus et sacrificia commereri: certo fratribus in potestatibus anteponi.

PL 5, 923B

かくしてユピテルは、定まったときから神であることを始め、定まったときから崇拝と生贄を受けるに値する者となり、定まったときから兄弟たちより権力において上に立つ者となったのである。

Disputationes adversus gentes 2.70.4

4

Rursus vero si Liber, Venus, Diana, Mercurius, Apollo, Hercules, Musae, Tyndaridae Castores, ignipotensque Vulcanus, Jove patre sunt proditi, et genitore Saturnio procreati, antequam Memoria, (quam) Alcmena, Maia, Juno, Latona, Leda, Dione, tum et Semele Diespitris factae sunt compressionibus foetae, nusquam et hi gentium, nec in aliqua parte rerum fuere naturae, sed ex conventu Jovis inseminati, et nati sunt, et aliquem sensum sui habere coeperunt.

PL 5, 924A

さらにまた、もしリベル、ウェヌス、ディアナ、メルクリウス、アポロ、ヘラクレス、ムーサたち、テュンダレオスの子らカストルたち、そして火を司るウルカヌスが、ユピテルを父として生み出され、サトゥルヌスの血を引く者を生みの親として生まれたのであれば――メモリア、アルクメネ、マイア、ユノ、ラトナ、レダ、ディオネ、そしてセメレが、ディエスピテル〔ユピテル〕の抱擁によって身ごもらされる前には、これらの神々もまた、どこにも、いかなる自然の部分としても存在してはいなかった。彼らはユピテルとの交わりによって種を宿され、生まれ、みずからについて何らかの意識を持ち始めたのである。

Disputationes adversus gentes 2.70.5

5

Ergo et hi quoque tempore esse coeperunt certo, et in numero numinum sacrorum ad caeremonias invocari. Quod ipsum similiter dicere translatum in Minerva licebit.

PL 5, 924A

したがって、これらの神々もまた、定まったときに存在し始め、聖なる神威の数に加わって祭儀へと呼び求められるようになったのである。これと同じことは、ミネルウァに移して言うことも許されよう。

Disputationes adversus gentes 2.70.6

6

Si enim Jovis, ut asseveratis, ex cerebro sine ullius seminis emicuit jactu: antequam est Diespiter genitus, et in utero matris corporeae formam circumscriptionis accepit, certum est utique Minervam non fuisse, neque rerum in numero, aut ulla esse in substantia computatam: sed ex quo capite Jovis enata est, et esse res coepit nonnulla in essentia constituta.

PL 5, 924A

もし諸君の断言するとおり、ミネルウァが何らの種の投げ入れもなく、ユピテルの脳から飛び出したのだとすれば――ディエスピテルが生まれ、母の胎内で肉体の輪郭という形を受け取る以前には、ミネルウァはまったく存在せず、事物の数のうちにも数えられず、いかなる実体としても勘定されてはいなかったことは確かである。だが、ユピテルの頭から生まれ出たその時から、彼女は何ものかであり始め、いくばくかの本質のうちに成り立つ者となったのである。

Disputationes adversus gentes 2.70.7

7

Habet ergo primigenios ortus, et a certo coepta est tempore dea dici, sacris in aedibus statui, et inviolabili religione sanciri.

PL 5, 925A

かくして彼女は、その始まりの誕生を持ち、定まったときから女神と呼ばれ、聖なる神殿に立てられ、犯すべからざる宗教によって定められることを始めたのである。

Disputationes adversus gentes 2.70.8

8

Quod cum ita se habeat, cum de novitate loquimini religionum nostrarum, vestrae vobis in mentem non veniunt, nec curatis inspicere quando sint exorti Dii vestri, quas origines habeant, quas causas, vel ex quibus proruperint emicuerintque radicibus?

PL 5, 925A

事がそのようであるのに、諸君は我々の宗教の新しさについて語るとき、自分たちの神々のことを思い出しもせず、諸君の神々がいつ現れ出たのか、いかなる起源、いかなる原因を持つのか、あるいはいかなる根から突き出て飛び出してきたのかを、見きわめようともしないのである。

Disputationes adversus gentes 2.70.9

9

Cujus est autem pudoris, quinimmo inverecundiae cujus, quod agere te videas, in eo alterum reprehendere, maledicti et criminis loco dare ea, quae in te possint reciprocata vicissitudine retorqueri?

PL 5, 925A

だが、自分がまさに行っていることについて他人を咎め、しかも自分自身にそっくりそのまま逆向きに投げ返されうる事柄を、悪口や罪状として持ち出すとは――それはいったい、いかなる恥じらいであろうか。いや、それどころか、いかなる恥知らずであろうか。