Epistolae 9.3.1
Sed nunc illi rei non sunt qui minus Scripturae legem tenent. Erunt autem rei qui praesunt et haec fratribus non suggerunt, ut, instructi a praepositis, faciant omnia cum Dei timore et cum data ab eo et praescripta observatione.
PL 4, 252Aしかし今、聖書の律法をあまり守らない者たちは罪に問われるのではない。むしろ、上に立ちながらこれを兄弟たちに教え示さない者たちこそ罪に問われるであろう。上に立つ者たちから教えを受けた者たちが、神への畏れと、神から与えられ定められた遵守とをもって、すべてを行うようにするためである。
Epistolae 9.3.2
Exponunt deinde invidiae beatos martyres, et gloriosos servos Dei cum Dei sacerdote committunt, ut, cum illi memores loci notri ad me litteras direxerint, et petierint tunc desideria sua examinari et pacem quando ipsa ante mater nostra Ecclesia pacem de misericordia Domini prior sumpserit, et nos divina protectio reduces ad ecclesiam suam fecerit, hi, sublato honore quem nobis beati martyres cum confessoribus servant, contempta Domini lege et observatione quam iidem martyres et confessores tenendam mandant, ante extinctum persecutionis metum, ante reditum nostrum, ante ipsum pene martyrum excessum, communicent cum lapsis et offerant et Eucharistiam tradant, quando, etiamsi martyres per calorem gloriae Scripturam minus contemplantes, plus aliquid cuperent, a presbyteris et diaconis suggerentibus admoneri deberent, sicut semper in praeteritum factum est.
PL 4, 252Aしかるに彼らは、幸いなる殉教者たちを非難にさらし、神の栄えある僕たちを神の司教と対立させている。すなわち、殉教者たちが我々の立場を思い、私宛てに手紙を送り、自分たちの願いが吟味されることと、まず我々の母である教会自身が主の憐れみによって和解を得たのちに、また神の守りが我々をご自身の教会へと連れ戻したのちに、和解が与えられることとを求めたのに、彼らは、幸いなる殉教者たちと告白者たちが我々に対して保っている誉れを取り去り、同じ殉教者たちと告白者たちが守るよう命じた主の律法と遵守とを軽んじて、迫害の恐れが消え去る前に、我々の帰還の前に、殉教者たち自身がまだ世を去ってもいないうちに、背教した者たちと交わりを結び、捧げものをなし、聖体を渡している。というのも、たとえ殉教者たちが栄光への熱情のあまり聖書をあまり顧みずに、何かより多くのことを望んだとしても、彼らは進言する司祭たちと助祭たちによって諭されるべきであった。これまで常にそうされてきたとおりだからである。