キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XXV, Caput III 第XXV書簡 第III章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 291B · 1 sectio

Epistolae 25.3.1

1

Quid enim gloriosius, quidve felicius ulli hominum poterit ex divina dignatione contingere, quam inter ipsos carnifices in ipso interitu confiteri Dominum Deum, quam inter saevientia saecularis potestatis varia et exquisita tormenta, etiam extorto et excruciato et excarnificato corpore, Christum Dei Filium, etsi recedente sed tamen libero spiritu, confiteri, quam relicto mundo coelum petisse, quam desertis hominibus inter Angelos stare, quam impedimentis omnibus saecularibus ruptis in conspectu Dei jam se liberum sistere, quam coeleste regnum sine ulla cunctatione tenere, quam collegam passionis cum Christo in Christi nomine factum fuisse, quam judicis sui divina dignatione judicem factum fuisse, quam immaculatam conscientiam de confessione nominis reportasse, quam humanis et sacrilegis legibus contra fidem non obedisse, quam veritatem voce publica contestatum fuisse, quam ipsam quae ab omnibus metuatur moriendo mortem subegisse, quam per ipsam mortem immortalitatem consecutum fuisse, quam omnibus saevitiae instrumentis excarnificatum et extortum ipsis tormentis tormenta superasse, quam omnibus dilaniati corporis doloribus robore animi reluctatum fuisse, quam sanguinem suum profluentem non horruisse, quam supplicia sua post fidem amare coepisse, quam detrimentum vitae suae putare non exisse?

PL 4, 291B

実に、いかなる人間にとっても、神の恩寵によって起こり得ることの中で、これより栄光に満ち、これより幸いなことがあり得るであろうか——すなわち、まさに処刑人たちのただ中で、その滅びのただ中で、主なる神を告白すること、この世の権力の荒れ狂うさまざまな精巧な拷問のただ中で、たとえ肉体を引き裂かれ、責め苛まれ、切り刻まれても、たとえ霊が去りゆくとしても、なお自由な霊をもって、神の子キリストを告白すること、世を捨てて天を目指したこと、人々に見捨てられて天使たちの間に立つこと、この世のあらゆる妨げを断ち切って、既に神の御前で自らを自由な者として立たせること、いかなる躊躇いもなく天の王国を保持すること、キリストの名において、キリストとともに受難の同僚となったこと、自らを裁いた裁判官に対して、神の恩寵によって、裁く者となったこと、名の告白によって、汚れなき良心を持ち帰ったこと、信仰に反する人間の瀆聖的な法に従わなかったこと、公けの声をもって真理を証しし立てたこと、誰もが恐れるその死そのものを、死ぬことによって打ち負かしたこと、その死を通して不死性を得たこと、あらゆる残虐の道具によって切り刻まれ、責め苛まれながらも、まさにその拷問によって拷問に打ち勝ったこと、切り裂かれた肉体のあらゆる苦しみに、魂の強さをもって抗ったこと、流れ出る自らの血を厭わなかったこと、信仰の後に、自らの受ける刑罰を愛するようになったこと、自らの命の損失を、失われたこととは見なさなかったこと〔底本は putare non exisse。意味が取りにくいので、文脈から「失われたとは見なさない」の意に解した〕——これより優るものが、あり得るであろうか。