キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLVIII, Caput I 第XLVIII書簡 第I章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 372A · 3 sectiones

Epistolae 48.1.1

1

Cyprianus Caecilio fratri salutem. Quamquam sciam, frater charissime, episcopos plurimos, ecclesiis Dominicis in toto mundo divina dignatione praepositos, evangelicae verita tis ac Dominicae traditionis tenere rationem, nec ab eo quod Christus magister et praecepit et gessit humana et novella institutione decedere; tamen, quoniam quidam, vel ignoranter vel simpliciter, in calice Dominico sanctificando et plebi ministrando non hoc faciunt quod Jesus Christus Dominus et Deus noster, sacrificii hujus auctor et doctor fecit et docuit, religiosum pariter ac necessarium duxi has ad vos litteras facere; ut, si quis in isto errore adhuc tenetur, veritatis luce perspecta, ad radicem atque originem traditionis Dominicae revertatur.

PL 4, 372A

キプリアヌスより、兄弟カエキリウスに挨拶を送る。最愛の兄弟よ、私は知っている。神の思し召しによって全世界の主の諸教会の上に立てられた司教たちの多くは、福音の真理と主の伝承の道理を守り、師キリストが命じまた行ったところから、人間的で目新しい制度によって離れることがない、ということを。しかし、ある者たちが、無知からであれ単純さからであれ、主の杯を聖別し信徒に授けるにあたって、このいけにえの創始者にして教師であるイエス・キリスト、我々の主にして神が行いまた教えたところを行っていないので、私は諸君にこの手紙を書くことを、信心にかない、かつ必要なことと考えた。それは、もしなお誰かがこの誤りにとどまっているならば、真理の光に照らされて、主の伝承の根源と起源へと立ち帰るためである。

Epistolae 48.1.2

2

Nec nos putes, frater charissime, nostra et humana conscribere aut ultronea voluntate hoc nobis audacter assumere, cum mediocritatem nostram semper humili et verecunda moderatione teneamus.

PL 4, 374A

最愛の兄弟よ、我々が自分自身のことや人間的な事柄を書き記している、あるいは自発的な意志によってこれを大胆にも自ら引き受けていると、思わないでほしい。我々はつねに、謙虚で慎み深い節度をもって己の凡庸さを保っているのだから。

Epistolae 48.1.3

3

Sed quando aliquid Deo inspirante et mandante praecipitur, necesse est Domino servus fidelis obtemperet, excusatus apud omnes quod nihil sibi arroganter assumat, qui offensam Domini timere compellitur, nisi faciat quod jubetur.

PL 4, 374A

しかし、神が霊感を与え命じることによって何かが定められる場合には、忠実な僕は必ず主に従わなければならない。命じられたことを行わなければ主の御怒りを招くことを恐れずにはいられない者は、何ものをも僭越に自分のものとしているのではないと、すべての人の前で申し開きが立つのである。