Epistolae 54.5.1
Ipsius enim esse quod vincimus et quod ad maximi certaminis palmam, subacto adversario, pervenimus declarat et docet Dominus in Evangelio suo dicens: Cum autem vos tradiderint, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
PL 4, 418Aというのも、我々が勝利すること、そして敵を打ち負かして最大の闘技の棕櫚を得るに至ることが、ご自身によることであると、主はその福音書において宣言し、教えて言い給う。「しかし汝らが引き渡されるとき、いかに、また何を語るべきかを思い煩うな。なぜなら、その時に何を語るべきかは、汝らに与えられるであろうから」。
Epistolae 54.5.2
Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20) . Et iterum: Ponite in cordibus vestris non praemeditari excusare.
PL 4, 418B「語るのは汝らではなく、汝らのうちにあって語る、汝らの父の霊であるからだ」(マタイ10:19、20)。また重ねて、「あらかじめ弁明を考えまいと、汝らの心に据えておけ」。
Epistolae 54.5.3
Ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere adversarii vestri (Luc. XXI, 14, 15) .
PL 4, 418B「私は汝らに、口と知恵とを与えよう。それに対して、汝らの敵対者たちは抗うことができないであろう」(ルカ21:14、15)。
Epistolae 54.5.4
In quo quidem et credentium magna fiducia est et culpa gravissima perfidorum non credere ei qui se opem suam daturum confitentibus pollicetur, nec rursus eumdem timere qui aeternam poenam negantibus comminatur.
PL 4, 418Bこのことのうちにこそ、信じる者たちの大いなる確信があり、また、告白する者たちに己が助けを与えると約束し給う方を信じず、否認する者たちに永遠の刑罰を科すと威嚇し給うその同じ方を恐れることもしない、不実な者たちの最も重い罪がある。