キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLIV, Caput I 第XLIV書簡 第I章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 348A · 7 sectiones

Epistolae 44.1.1

1

Cyprianus plebi Thibari consistenti salutem. Cogitaveram quidem, fratres dilectissimi, atque in votis habebam, si rerum ratio ac temporis conditio permitteret, secundum quod frequenter desiderastis, ipse ad vos venire, et quantulacumque mediocritate exhortationis nostrae praesens illic fraternitatem corroborare.

PL 4, 348A

キプリアヌスより、ティバリスに住む信徒へ、挨拶を送る。最愛の兄弟たちよ、私はかねてより思い巡らし、また願ってもいた。もし事の道理と時勢の状況とが許すならば、諸君がしばしば望んだとおり、自ら諸君のもとへ赴き、そこに臨席して、我々の勧めのささやかな力なりとも兄弟団を力づけようと。

Epistolae 44.1.2

2

Sed, quoniam sic rebus urgentibus detinemur ut longe istinc excurrere et diu a plebe cui de divina indulgentia praesumus abesse non datur facultas, has interim pro me ad vos vicarias litteras misi.

PL 4, 348A

しかし、事態が差し迫っていて我々は引き留められ、ここから遠く出かけて行くことも、神の恵みによって我々が司っている信徒のもとを長く離れることも許されないため、さしあたり私に代わるものとして、この手紙を諸君に送った。

Epistolae 44.1.3

3

Nam, cum Domini instruentis dignatione instigemur saepius et admoneamur, ad vestram quoque conscientiam admonitionis nostrae sollicitudinem perferre debemus.

PL 4, 348A

主が教え導く恵みによって、我々はしばしば促され戒められているのであるから、我々の訓戒の心遣いを諸君の良心にも伝えねばならない。

Epistolae 44.1.4

4

Scire enim debetis et pro certo credere ac tenere pressurae diem super caput esse coepisse et occasum saeculi atque antichristi tempus appropinquasse, ut parati omnes ad praelium stemus, nec quicquam nisi gloriam vitae aeternae et coronam confessionis Dominicae cogitemus.

PL 4, 349C

諸君は知らねばならず、また確かなこととして信じ、堅く保たねばならない。苦難の日がすでに頭上に迫り始め、世の終わりと反キリストの時が近づいていることを。そうして我々はみな戦いに備えて立ち、永遠の生命の栄光と、主を告白することの栄冠のほかには何も思わぬようにすべきである。

Epistolae 44.1.5

5

Nec putemus talia esse quae veniunt qualia fuerunt illa quae transierunt: gravior nunc et ferocior pugna imminet, ad quam fide incorrupta et virtute robusta parare se debeant milites Christi, considerantes idcirco se quotidie calicem sanguinis Christi bibere, ut possint et ipsi propter Christum sanguinem fundere.

PL 4, 350A

これから来るものが、過ぎ去ったものと同じであると考えてはならない。今やより重く、より猛々しい戦いが迫っており、キリストの兵士たちは、汚れなき信仰と強靱な力とをもってこれに備えねばならない。彼らは、キリストの血の杯を日々飲むのは、まさにキリストのために自らの血をも流すことができるためであると考えねばならない。

Epistolae 44.1.6

6

Hoc est enim velle cum Christo inveniri, id quod Christus et docuit et fecit imitari, secundum Joannem apostolum dicentem: Qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit et ipse ambulare (I Joa. II, 6) .

PL 4, 350A

これこそキリストとともに見出されることを望むということであり、キリストが教え、かつ自ら行われたことに倣うことである。使徒ヨハネはこう言っている。「キリストのうちにとどまっていると言う者は、彼が歩んだとおりに自らも歩まねばならない」(一ヨハネ2:6)。

Epistolae 44.1.7

7

Item beatus Paulus apostolus exhortatur et docet dicens: Sumus filii. Si autem filii Dei, et haeredes Dei, cohoeredes autem Christi, siquidem compatiamur, ut et commagnificemur (Rom. VIII, 16, 17) .

PL 4, 350B

また、幸いなる使徒パウロもこう勧め、教えている。「我々は子である。もし神の子であるならば、神の相続人であり、キリストとの共同相続人である。ともに苦しむのであれば、ともに栄光を受けるためである」(ローマ8:16-17)。