キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola X, Caput III 第X書簡 第III章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 255A · 3 sectiones

Epistolae 10.3.1

1

Et quoniam audio, fortissimi et charissimi fratres, impudentia vos quorumdam premi et verecundiam vestram vim pati, oro vos quibus possum precibus ut, Evangelii memores et considerantes quae et qualia in praeteritum antecessores vestri martyres concesserint, quam solliciti in omnibus fuerint, vos quoque sollicite et caute petentium desideria ponderetis, utpote amici Domini et cum illo postmodum judicaturi, inspiciatis et actum et opera et merita singulorum, ipsorum quoque delictorum genera et qualitates cogitetis, ne, si quid abrupte et indigne vel a nobis promissum vel a nobis factum fuerit, apud gentiles quoque ipsos ecclesia nostra erubescere incipiat.

PL 4, 255A

そして、最も勇敢にして最愛の兄弟たちよ、諸君があるものたちの厚かましさに圧迫され、諸君の慎みが力ずくで踏みにじられていると私は聞いている。それゆえ私は、できる限りの願いをもって諸君に乞う。福音書のことを心に留め、かつて諸君に先立つ殉教者たちが何を、どのように許し、あらゆることにいかに心を配ったかを考え合わせて、諸君もまた、願う者たちの望みを注意深く、慎重に測るように。諸君は主の友であり、後に主とともに裁く者となるのであるから、それぞれの者の行い、業、功績を検め、彼らの罪の種類と性質をも考え合わせるがよい。もし何かが軽率に、また相応しくなく我々によって約束され、あるいは我々によってなされたならば、異教徒たちの前でさえ、我々の教会が恥じ入りはじめることになりかねないからである。

Epistolae 10.3.2

2

Visitamur enim et castigamur frequenter, et ut Domini mandata incorrupta et inviolata permaneant admonemur. Quod quidem nec illic apud vos cessare cognosco quominus plurimos quoque ex vobis instruat ad Ecclesiae diciplinam divina censura.

PL 4, 255B

我々はしばしば訪れを受け、懲らしめられ、主の命令が損なわれることなく、犯されることなく保たれるようにと戒められているのである。そして、神に由来する譴責の権能が、諸君の多くをも教会の訓練へと導くことを、そちらでもやめていないと私は知っている。

Epistolae 10.3.3

3

Hoc autem totum potest fieri, si ea quae a vobis petuntur religiosa contemplatione moderemini, intelligentes et comprimentes eos qui, personas accipientes, in beneficiis vestris aut gratificantur, aut illicitae negotiationis nundinas aucupantur.

PL 4, 255B

このことはすべて、もし諸君が、自分たちに求められることを敬虔な考慮をもって取り計らい、人を分け隔てして、諸君の恩恵にかこつけて機嫌を取ったり、あるいは不法な取引の市場を狙ったりする者たちを見抜いて抑えるならば、実現しうるであろう。