キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XXXV 第XXXV書簡

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 326A · 5 sectiones

Epistolae 35.0.1

1

Cyprianus presbyteris et diaconibus, fratribus charissimis, salutem. Saluto vos, fratres charissimi, per Dei gratiam incolumis, optans cito ad vos venire, ut desiderio tam meo quam vestro et omnium fratrum satisfiat.

PL 4, 326A

キプリアヌスより、司祭たちと助祭たち、最愛の兄弟たちに挨拶を送る。最愛の兄弟たちよ、私は神の恩寵によって無事であり、諸君に挨拶を送る。私はできる限り速やかに諸君のもとへ行くことを願っている。それは、私自身の願いと、諸君およびすべての兄弟たちの願いとが満たされるためである。

Epistolae 35.0.2

2

Oportet nos tamen paci communi consulere et interdum, quamvis cum taedio animi nostri, deesse vobis, ne praesentia nostra invidiam et violentiam gentilium provocet, et simus auctores rumpendae pacis, qui magis quieti omnium consulere debemus.

PL 4, 326B

しかし、我々は共通の平穏に配慮しなければならず、たとえ我々の心にとって苦痛であっても、時には諸君のもとを離れていることが必要である。それは、我々が居合わせることで異教徒の憎悪と暴力を招き、すべての者の静穏にこそ配慮すべき我々が、かえって平穏を破る張本人となることのないようにするためである。

Epistolae 35.0.3

3

Quando ergo vos scripseritis, rebus compositis, me venire debere, aut si ante dignatus fuerit Dominus ostendere, tunc ad vos veniam. Ubi enim mihi aut melius possit esse aut laetius quam illic ubi me Deus et credere voluit et crescere?

PL 4, 326B

それゆえ、諸君が事態の収まったことを書き送り、私が来るべきであると告げるとき、あるいはそれより先に主が示すことをよしとされるならば、その時私は諸君のもとへ行こう。というのも、神が私を信じさせ、また成長させることを望まれたその場所以上に、私にとってより良く、より喜ばしい場所がどこにあろうか。

Epistolae 35.0.4

4

Viduarum et infirmorum et omnium pauperum curam peto diligenter habeatis. Sed et peregrinis, si qui indigentes fuerint, sumptus suggeratis de quantitate mea propria quam apud Rogatianum compresbyterum nostrum dimisi.

PL 4, 326B

私は、諸君が寡婦たちと病者たち、そしてすべての貧しい者たちの世話を、注意深く行ってくれるよう求める。また、旅人たちのうち、もし困窮している者があれば、我々の同僚司祭ロガティアヌスのもとに残しておいた私自身の財から、費用を与えてほしい。

Epistolae 35.0.5

5

Quae quantitas ne forte jam universa erogata sit, misi eidem per Naricum acolythum aliam portionem, ut largius et promptius circa laborantes fiat operatio. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem vestram meo nomine salutate, et ut nostri memores sint admonete.

PL 4, 327A

しかし、その財がすでにすべて費やされているといけないので、私は侍祭ナリクスを通じて、同じ人のもとにもう一部を送った。それは、苦しんでいる者たちのために、より豊かに、より速やかに働きがなされるためである。最愛の兄弟たちよ、諸君がつねに息災であり、我々のことを心に留めているように願う。諸君の兄弟団に、私の名において挨拶を伝えよ。そして彼らが我々を覚えているよう促してほしい。