Epistolae 11.1.1
Cyprianus fratribus in plebe consistentibus salutem. Ingemiscere vos et dolere ruinas fratrum nostrorum ex me scio, fratres charissimi, qui et ipse vobiscum pro singulis ingemisco pariter et doleo, et patior ac sentio quod beatus Apostolus dixit: Quis infirmatur, inquit, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29) .
PL 4, 256Aキプリアヌスより、信徒のうちにある兄弟たちへ、挨拶を送る。最愛の兄弟たちよ、諸君が我々の兄弟たちの破滅を嘆き、悲しんでいることを、私は自分自身によって知っている。私自身もまた、諸君とともに、ひとりひとりのために等しく嘆き悲しみ、幸いなる使徒が言ったことを、身をもって味わい、感じているからである。「誰かが弱っているなら、私も弱らずにいられようか。誰かがつまずくなら、私も心を燃やさずにいられようか」(二コリント11:29)。
Epistolae 11.1.2
Et iterum posuit in Epistola sua dicens: Si patitur membrum unum, compatiuntur et caetera membra; et si laetatur membrum unum, collaetantur et caetera membra (I Cor. XII, 26) .
PL 4, 256Aそして彼は再び、自らの書簡の中でこう述べている。「もし一つの肢体が苦しむなら、他のすべての肢体も共に苦しみ、もし一つの肢体が喜ぶなら、他のすべての肢体も共に喜ぶ」(一コリント12:26)。
Epistolae 11.1.3
Compatior ergo et condoleo de fratribus nostris qui, lapsi et persecutionis infestatione prostrati, partem nostrorum viscerum secum trahentes, parem dolorem nobis suis vulneribus intulerunt; quibus potens est divina misericordia medelam dare.
PL 4, 256Cそれゆえ私は、背教し、迫害の猛威によって打ち倒された我々の兄弟たちのことを、共に苦しみ、共に悲しんでいる。彼らは我々のはらわたの一部を道連れにし、自らの傷によって我々にも等しい痛みをもたらした。神の憐れみは、彼らに癒しを与える力を持っておられる。
Epistolae 11.1.4
Properandum tamen non puto, nec incaute aliquid et festinanter gerendum, ne, dum temere pax usurpatur, divinae indignationis offensa gravius provocetur. Fecerunt ad nos quibusdam beati martyres litteras, petentes examinari desideria sua.
PL 4, 257Aしかし私は、急ぐべきではないと考える。何ごとも不用意に、性急に行うべきではない。軽率に和解が僭称されることによって、神の御怒りの憤りがいっそう重く引き起こされることのないようにである。幸いなる殉教者たちは、ある者たちのために我々へ手紙を送り、彼らの望みが吟味されるよう求めた。
Epistolae 11.1.5
Cum, pace nobis omnibus a Domino prius data, ad Ecclesiam regredi coeperimus, tunc examinabuntur singula praesentibus et judicantibus vobis.
PL 4, 257A主によってまず我々すべてに和解が与えられ、我々が教会へと立ち帰り始めたとき、そのときにこそ、諸君が立ち会い、また判断する中で、それぞれの事案が吟味されるであろう。