Epistolae 51.1.1
Cyprianus presbyteris et diaconibus et plebi Furnis consistentibus salutem. Graviter commoti sumus ego et collegae mei qui praesentes aderant, et compresbyteri nostri qui nobis assidebant, fratres charissimi, cum cognovissemus quod Geminius Victor frater noster de saeculo excedens Geminium Faustinum presbyterum tutorem testamento suo nominaverit, cum jam pridem in concilio episcoporum statutum sit ne quis de clericis et Dei ministris tutorem vel curatorem testamento suo constituat, quando singuli divino sacerdotio honorati et in clerico ministerio constituti non nisi altari et sacrifieiis deservire et precibus atque orationibus vacare debeant.
PL 4, 397Cキプリアヌスより、司祭たちと助祭たちと、フルニスに住む信徒たちへ、挨拶を送る。最愛の兄弟たちよ、私と、その場に居合わせた私の同僚たちと、我々のもとに列席していた我々の同輩司祭たちとは、我々の兄弟ゲミニウス・ウィクトルが、この世を去るにあたり、司祭ゲミニウス・ファウスティヌスを自らの遺言によって後見人に指名したことを知り、深く心を動かされた。すでに以前、司教会議において、聖職者や神の奉仕者のうちの誰も、自らの遺言によって後見人あるいは管財人を立ててはならないと定められていたからである。それは、おのおのが神的な祭司職によって栄誉を受け、聖職者としての奉仕に置かれた者は、ただ祭壇と生贄とに仕え、祈りと願いとに専念すべきであって、他のことをしてはならないからである。
Epistolae 51.1.2
Scriptum est enim: Nemo militans Deo obligat se molestiis saecularibus, ut possit placere ei cui se probavit (II Tim. II, 4) .
PL 4, 398Aこう記されているからである。『神のために戦う者は誰も、自らを世俗の煩いに縛りつけない。それは、自らを認めさせた方に気に入られることができるためである』(二テモテ2:4)。
Epistolae 51.1.3
Quod cum de omnibus dictum sit, quanto magis molestiis et laqueis saecularibus obligari non debent qui divinis rebus et spiritalibus occupati, ab ecclesia recedere et ad terrenos et saeculares actus vacare non possunt?
PL 4, 398Aこれがすべての者について言われているのであれば、神的で霊的な事柄に携わり、教会から離れて地上的で世俗的な行いに専念することのできない者たちは、なおいっそう、世俗の煩いと罠とに縛りつけられてはならないのではないか。
Epistolae 51.1.4
Cujus ordinationis et religionis formam levitae prius in lege tenuerunt, ut, cum terram dividerent et possessiones partirentur undecim tribus, Levitica tribus, quae templo et altari et ministeriis divinis vacabat, nihil de illa divisionis portione perciperet, sed, aliis terram colentibus, illa tantum Deum coleret, et ad victum atque alimentum suum ab undecim tribubus de fructibus qui nascebantur decimas perciperet.
PL 4, 398Bこの定めと信仰との型を、レビ人たちはかつて律法のうちに保っていた。すなわち、十一の部族が土地を分割し所有地を分けたとき、神殿と祭壇と神的な奉仕とに専念していたレビの部族は、その分割の分け前を何も受け取らず、他の部族が土地を耕す一方で、ただ神のみを礼拝し、自らの生活と食料のために、十一の部族から生じる実りの十分の一を受け取っていたのである。
Epistolae 51.1.5
Quod totum fiebat de auctoritate et dispositione divina, ut qui operationibus divinis insistebant, in nulla re avocarentur, nec cogitare aut agere saecularia cogerentur.
PL 4, 398Bこれらすべてのことは、神の権威と配剤とによってなされていた。それは、神的な働きに従事する者たちが、いかなる事柄によっても引き離されることなく、世俗のことを考えることも行うことも強いられないためであった。
Epistolae 51.1.6
Quae nunc ratio et forma in clero tenetur, ut qui in Ecclesia Domini ordinatione clerica promoventur, in nullo ab administratione divina avocentur, nec molestiis et negotiis saecularibus alligentur, sed in honore sportulantium fratrum, tamquam decimas ex fructibus accipientes, ab altari et sacrificiis non recedant, sed die ac nocte coelestibus rebus et spiritualibus serviant.
PL 4, 398Bこの理と型は、いまも聖職者団のうちに保たれている。すなわち、主の教会において聖職への叙任によって昇進する者たちは、いかなる点においても神的な奉仕から引き離されることなく、世俗の煩いや事業に縛られることもなく、むしろ、施しを寄せる兄弟たちからの手当てにあずかり、あたかも実りの十分の一を受け取る者のようにして、祭壇と生贄とから離れることなく、昼も夜も、天的で霊的な事柄に仕えるのである。