Epistolae 29.2.1
Videant igitur quid in hoc negotio agere conentur. Nam, si aliud quidem Evangelium, aliud autem martyres dicunt posuisse decretum, collidentes contra Evangelium martyres utrobique periclitabuntur.
PL 4, 304Bそれゆえ、彼らはこの件で自分たちが何をなそうとしているのかをよく見るがよい。すなわち、もし福音が一つのことを定め、殉教者たちがまた別のことを定めたと彼らが言うのならば、殉教者たちは福音に衝突することによって、いずれにしても危うい立場に置かれるであろう。
Epistolae 29.2.2
Nam et Evangelii fracta jam et jacens videbitur esse majestas, si potuit alterius decreti novitate superari, et de martyrum capite gloriosa confessionis corona detracta, si non illam de Evangelii conservatione inveniantur consecuti unde martyres fiunt; ut merito nulli magis sit competens nihil contra Evangelium decernere quam qui martyris nomen ex Evangelio laborat accipere.
PL 4, 304B福音の威厳は、もし他の新たな定めによって凌駕されうるのならば、すでに砕かれ、地に伏したものと見えるであろう。そして、もし彼らが殉教者となるもと、すなわち福音を守り抜くことによってそれを得たのでないと知られるならば、殉教者たちの頭から、告白の栄えある冠が奪い取られるであろう。それゆえ、福音によって殉教者の名を得ようと努める者ほど、福音に反することを何ら定めるべきでない者はないのである。
Epistolae 29.2.3
Illud praeterea vellemus addiscere: si martyres non propter aliud martyres fiunt nisi ut non sacrificantes teneant Ecclesiae usque ad effusionem sanguinis sui pacem, ne cruciatus, dolore superati, perdendo pacem, perdant salutem, quo pacto salutem quam, si sacrificassent, se habituros non putaverunt, illis existimant donandam qui sacrificasse dicantur, cum legem hanc debeant in aliis tenere quam ipsi videbantur sibi ante posuisse?
PL 4, 305Aさらに我々が知りたく思うのは次のことである。すなわち、殉教者たちが殉教者となるのは、他でもなく、犠牲を捧げぬことによって、自らの血が流れるに至るまで教会との和解を保つため、また責め苦に、痛みに打ち負かされて、和解を失うことにより救いを失わぬためであるのなら、もし犠牲を捧げていたなら自分たちが得られないと考えたその救いを、犠牲を捧げたと言われる者たちに与えるべきだと、彼らはどうして考えるのか。彼らは、自分たちが以前に自らに課したこの律法を、他の者たちにおいても保つべきであるのに。
Epistolae 29.2.4
In quo negotio hoc ipsum quod pro se ipsis facere putaverunt animadvertimus contra se ipsos protulisse. Nam, si dandam illis pacem martyres putaverunt, cur ipsi non dederunt? cur illos ad episcopum, ut ipsi dicunt, remittendos censuerunt?
PL 4, 305Aこの件で我々が気づくのは、彼らが自分たち自身のためになると考えていたまさにそのことが、自分たち自身に不利に働いていることである。すなわち、もし殉教者たちが彼らに和解を与えるべきだと考えたのなら、なぜ彼ら自身がそれを与えなかったのか。なぜ彼らは、自ら言うように、彼らを司教のもとへ差し戻すべきだと定めたのか。
Epistolae 29.2.5
Is enim qui jubet fieri potest utique facere quod fieri jubet. Sed, ut intelligimus, immo, ut res ipsa loquitur et clamat, sanctissimi martyres utrobique adhibendum putaverunt temperamentum et pudoris et veritatis.
PL 4, 305Bなぜなら、あることをなせと命じる者は、その命じたことを自ら行うことができるはずだからである。だが、我々が理解するところによれば――いや、事柄そのものが語り、叫んでいるところによれば――いと聖なる殉教者たちは、いずれの点においても、慎みと真実との節度を保つべきだと考えたのである。
Epistolae 29.2.6
Nam, quia a multis urgebantur, dum ad episcopum illos remittunt, verecundiae propriae, ne ulterius inquietarentur, consulendum putaverunt; et dum illis non ipsi communicant, evangelicae legis illibatam sinceritatem custodiendam judicaverunt.
PL 4, 305B彼らは多くの者たちに迫られていたので、その者たちを司教のもとへ差し戻すことによって、これ以上煩わされぬようにと、自らの慎みに配慮すべきだと考えた。そして自らは彼らと交わらぬことによって、福音の律法の汚れなき誠実さを守るべきだと判断したのである。