Epistolae 54.2.1
Quod autem, fustibus caesi prius graviter et afflicti, per ejusmodi poenas initiastis confessionis vestrae gloriosa primordia, execranda nobis ista res non est. Neque enim ad fustes christianum corpus expavit, cujus est spes omnis in ligno.
PL 4, 416A諸君が、まず棒で激しく打たれ苦しめられ、このような責め苦によって、諸君の告白の栄光ある端緒を開いたことについては、我々にとって忌むべきことではない。というのも、キリスト教徒の身体は棒を恐れはしなかったからである。その者のすべての希望は木にあるのだから。
Epistolae 54.2.2
Sacramentum salutis suae Christi servus agnovit. Redemptus ligno ad vitam aeternam ligno provectus est ad coronam.
PL 4, 416Aキリストのしもべは、己が救いの秘義を認めた。木によって永遠の生命へと贖われた者は、木によって栄冠へと進められた。
Epistolae 54.2.3
Quid vero mirum si vasa aurea et argentea in metallum, id est auri et argenti domicilium, dati estis, nisi quod nunc metallorum natura conversa est, locaque quae aurum et argentum dare ante consueverant, accipere coeperunt.
PL 4, 416A金と銀の器である諸君が、鉱山、すなわち金と銀の住処へと引き渡されたとしても、何の不思議があろうか。ただ、今や鉱山の性質は転じられ、かつては金と銀を産み出すのを常としていた場所が、今度はそれを受け取り始めたのである。
Epistolae 54.2.4
Imposuerunt quoque compedes pedibus vestris, et membra felicia ac Dei templa infamibus vinculis ligaverunt, quasi cum corpore ligetur et spiritus, aut aurum vestrum ferri contagione maculetur.
PL 4, 416A彼らはまた、諸君の足に足枷をはめ、幸いなる肢体、神の神殿である身体を、恥ずべき鎖で縛った。あたかも身体とともに霊もまた縛られるかのように、あるいは諸君の金が鉄との接触によって汚されるかのように。
Epistolae 54.2.5
Dicatis Deo hominibus et fidem suam religiosa virtute testantibus ornamenta sunt ista, non vincula; nec Christianorum pedes ad infamiam copulant, sed clarificant ad coronam.
PL 4, 416B神に献げられ、敬虔な力をもって己が信仰を証しする人々にとって、これらは飾りであって、鎖ではない。キリスト教徒の足を恥辱へと結びつけるのではなく、栄冠へと輝かせるのである。
Epistolae 54.2.6
O pedes feliciter vincti, qui non a fabro sed a Domino resolvuntur! o pedes feliciter vincti, qui in itinere salutari ad paradisum diriguntur! o pedes in saeculo ad praesens legati, ut sint semper apud Dominum liberi! o pedes compedibus et traversariis interim cunctabundi, sed celeriter ad Christum glorioso itinere cursuri!
PL 4, 416Bああ、幸いにも縛られた足よ、鍛冶屋によってではなく、主によって解かれる足よ。ああ、幸いにも縛られた足よ、楽園へと至る救いの道へと導かれる足よ。ああ、この世においては今しばらく縛られていながら、主のもとにおいては常に自由であるための足よ。ああ、足枷と横木とによって今は足踏みしながらも、やがて栄光の道をたどってキリストのもとへ速やかに走り行くであろう足よ。
Epistolae 54.2.7
Quantum vult hic vel invida crudelitas vel maligna, nexibus vos suis et vinculis teneat, cito a terris et poenis istis ad coelorum regna venietis. Non fovetur in metallis lecto et culcitris corpus, sed refrigerio et solatio Christi fovetur.
PL 4, 416Bこの世において、妬み深い残酷さであれ、悪意に満ちた残酷さであれ、どれほど諸君をその結び目と鎖とで捕らえておこうとも、諸君は間もなく、この地とこれらの苦しみから天の国へと至るであろう。鉱山においては、身体は寝台と敷布団によっていたわられるのではなく、キリストの安らぎと慰めによっていたわられる。
Epistolae 54.2.8
Humi jacent fessa laboribus viscera; sed poena non est cum Christo jacere. Squalent sine balneis membra situ et sorde deformia; sed spiritaliter intus abluitur quod foris carnaliter sordidatur.
PL 4, 416B労苦に疲れた身は地に横たわる。しかし、キリストとともに横たわることは苦痛ではない。肢体は湯浴みもなく、垢と汚れとに醜くまみれている。しかし、外にあって肉的に汚れるものは、内にあって霊的に洗い清められる。
Epistolae 54.2.9
Panis illic exiguus: at non in solo pane vivit homo, sed in sermone Dei (Deut. VIII, 3) . Vestis algentibus deest; sed qui Christum induit, et vestitus abundanter et cultus est.
PL 4, 416Cそこではパンはわずかである。しかし「人はパンのみによって生きるのではなく、神の言葉によって生きる」(申命記8:3)。凍える者には衣が足りない。しかしキリストを着た者は、豊かに装われ、飾られているのである。
Epistolae 54.2.10
Semitonsi capitis capillus horrescit; sed, cum sit caput viri Christus, qualecumque illud caput deceat necesse est quod ob Domini nomen insigne est. Omnis ista deformitas detestabilis et tetra gentilibus, quali splendore pensabitur?
PL 4, 417A半ば剃られた頭の髪は逆立っている。しかし、男の頭がキリストであるからには、主の名のゆえに際立つその頭には、いかなる姿もふさわしいはずである。異教徒にとって忌まわしく醜いこのすべての見苦しさは、いかなる輝きによって報われることになるだろうか。
Epistolae 54.2.11
Saecularis haec et brevis poena quam clari et aeterni honoris mercede mutabitur, cum, secundum beati Apostoli vocem transformaverit Dominus corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae (Philip. III, 21) ?
PL 4, 417Aこの世のものであり、しばしの間のこの苦しみは、いかに輝かしく永遠なる誉れの報いへと変えられることであろうか。祝福された使徒の言葉のとおり、主が我々の卑しい身体を、ご自身の栄光の身体に似せて造り変え給うときに(フィリピ3:21)。