キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola LVIII, Caput III 第LVIII書簡 第III章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 427A · 6 sectiones

Epistolae 58.3.1

1

Beatas etiam feminas quae vobiscum sunt in eadem confessionis gloria constitutae, quae, Dominicam fidem tenentes et sexu suo fortiores, non solum ipsae ad gloriae coronam proximae sunt, sed et caeteris quoque feminis exemplum de sua constantia praebuerunt.

PL 4, 427A

諸君とともにあり、同じ告白の栄光のうちに置かれている女たちもまた、幸いである。彼女たちは主の信仰を保ち、その性にもまして強く、自ら栄光の冠に近づいているばかりか、他の女たちにも自らの不動の心をもって実例を示したのである。

Epistolae 58.3.2

2

Ac, ne quid deesset ad gloriam numeri vestri, ut omnis vobiscum et sexus et aetas esset in honore, pueros etiam vobis gloriosa confessione sociavit divina dignatio, repraesentans nobis tale aliquid quale Ananias, Azarias et Misahel illustres pueri aliquando fecerunt; quibus inclusis in caminum cesserunt ignes et refrigerium flammae dederunt, praesente cum illis Domino et probante quod in confessores et martyres ejus nihil posset gehennae ardor operari, sed quod qui in Deum crederent, incolumes semper et tuti in omnibus perseverarent.

PL 4, 427A

そして、諸君という一団の栄光に何一つ欠けることのないように、あらゆる性とあらゆる年齢が諸君とともに誉れにあずかるようにと、神の思し召しは、栄光ある告白によって少年たちをも諸君に結び合わせた。それは、かつて名高い少年たちアナニア、アザリア、ミサエルが行ったのと同じようなことを、我々に再び示すものであった。彼らが炉に閉じ込められたとき、火は退き、炎はかえって安らぎを与えた。そのとき主は彼らとともに現存し、御自身の告白者たちと殉教者たちに対してはゲヘナの炎も何一つなしえないこと、また神を信じる者たちは常に無事にして、あらゆることにおいて守られ続けることを証しされたのである。

Epistolae 58.3.3

3

Et consideretis diligentius peto, pro vestra religione, quae apud pueros fides fuerit, quae promereri Dominum plenius potuit. Ad omnia enim parati, sicut omnes esse debemus, aiunt regi: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc verbo respondere tibi.

PL 4, 427B

諸君の信仰のゆえに、少年たちのもとにあった信仰がいかなるものであったか、また主の御心にいっそう十分にかなうことができたその信仰がいかなるものであったかを、諸君がより注意深く考えるよう、私は求める。彼らは、我々すべてがそうあるべきように、あらゆることに備えて、王にこう言った。『ネブカドネザル王よ、この件について、あなたに答える必要は我々にはない。』

Epistolae 58.3.4

4

Est enim Deus, cui nos servimus, potens eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, rex, liberabit nos. Et si non, notum tibi sit quoniam diis tuis non servimus et imaginem auream quam statuisti non adoramus (Dan. III, 16-18) .

PL 4, 428A

『我々が仕えている神は、燃え盛る炉から我々を救い出す力を持っておられる。王よ、その神は、あなたの手から我々を解き放たれるであろう。しかしたとえそうでなくとも、我々があなたの神々に仕えず、あなたが立てた金の像を崇拝しないことを、あなたは知るがよい』(ダニエル3:16-18)。

Epistolae 58.3.5

5

Cum se crederent et pro fide sua scirent posse etiam de praesenti supplicio liberari, jactare hoc tamen et vindicare sibi noluerunt dicentes, Et si non, ne minor esset confessionis virtus sine testimonio passionis.

PL 4, 428A

彼らは自らの信仰により、この場の刑罰からも救われうると信じ、知ってはいたが、それを誇り、自らの手柄として主張することを望まず、『しかしたとえそうでなくとも』と言った。それは、受難の証しを欠くならば告白の力が損なわれてしまうことのないようにするためであった。

Epistolae 58.3.6

6

Addiderunt posse omnia Deum facere, sed tamen non in hoc fidere ut liberari in praesentia vellent, sed illam libertatis et securitatis aeternae gloriam cogitarent.

PL 4, 428A

彼らはさらに、神はすべてをなしうると付け加えたが、それでいて、この場で解放されることを望むほどにそのことに頼ろうとはせず、むしろかの永遠なる自由と安らぎの栄光を思い描いていたのである。