キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola I, Caput II 第I書簡 第II章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 197A · 4 sectiones

Epistolae 1.2.1

1

Caeterum, quale vel quantum est quod in pectus tuum veniat ex nobis? Exilis ingenii angusta mediocritas tenues admodum fruges parit, nullis ad copiam foecundi cespitis culminibus ingravescit. Aggrediar tamen facultate qua valeo; nam et materia dicendi facit mecum.

PL 4, 197A

しかし、我々から出て、お前の胸に届くものは、いったい何であり、どれほどのものであろうか。狭く貧しい才知は、まことに乏しい実りしか生まず、肥えた地の豊かさにまで穂を重らせることもない。それでも私は、自分にできる力の限りで取りかかろう。語るべき題材もまた、私に味方しているのだから。

Epistolae 1.2.2

2

In judiciis, in concione pro rostris, opulenta facundia volubili ambitione jactetur. Cum vero de Domino Deo vox est, vocis pura sinceritas non eloquentiae viribus nititur ad fidei argumenta, sed rebus.

PL 4, 197A

法廷においては、また演壇に立つ民衆集会においては、豊かな雄弁が、滑らかな野心をもって誇示されるがよい。しかし、主なる神について語る声となれば、その声の純粋な誠実さは、信仰の論拠を、雄弁の力にではなく、事実そのものに置くのである。

Epistolae 1.2.3

3

Denique accipe non diserta sed fortia, nec ad audientiae popularis illecebram culto sermone fucata, sed ad divinam indulgentiam praedicandam rudi veritate simplicia.

PL 4, 198A

だから、雄弁ではないが力ある言葉を受け取るがよい。民衆の聴き手を惹きつけるために磨いた語り口で塗り飾ったものではなく、神の慈悲を宣べ伝えるために飾らぬ真実で素朴なままにしたものを。

Epistolae 1.2.4

4

Accipe quod sentitur antequam discitur, nec per moras temporum longa agnitione colligitur, sed compendio gratiae maturantis hauritur.

PL 4, 198A

学ばれる前に感じ取られるもの、長い時をかけた認識によってではなく、実りゆく恩寵の近道によって汲み取られるものを、受け取るがよい。