Epistolae 61.0.1
Dilectionis tuae non delectabilia et contra fidei regulam scripta suscepi, in quibus nauseas recognovi, et venena sermonum adversus catholicam per totum orbem diffusam Ecclesiam horribilibus a te superseri zizaniis non laudavi.
PL 4, 432Bお前の書いた、喜ばしからず信仰の規範に反する文書を私は受け取った。その中に私は吐き気を覚え、全世界に広がる公同の教会に対する言葉の毒が、お前によって恐ろしい毒麦として蒔かれているのを、私は称賛しなかった。
Epistolae 61.0.2
Quae peto velociter tollas ac praedamnes. Quod prius quidem te facere oportebat quam in mundo lethale virus aspersum simplicium et innocentium interficeret mentes. Non ergo dignum est rebaptizare.
PL 4, 432B私はお前に、それらを速やかに取り除き、あらかじめ断罪するよう求める。この世に振りまかれた致死の毒が、純朴な者たちや無垢な者たちの心を滅ぼしてしまう前に、お前はまずそうすべきであった。それゆえ、再洗礼を施すことはふさわしくない。
Epistolae 61.0.3
Ergo eradica et extrica, ut diximus, florulentis sermonibus atque dignis per posteriorem epistolam priora scripta, quae contra catholicam fidem servare censuerunt genimina viperarum.
PL 4, 433Aそれゆえ、我々が言ったとおり、後の書簡によって、麗しくふさわしい言葉をもって、先の文書を根絶やしにし、解きほぐすがよい。その文書を、蝮の子らは公同の信仰に反して保持しようと定めたのである。
Epistolae 61.0.4
Non enim decet tantae urbis antistitem excellentissimumque doctorem ut, dum putas haeresis baptisma praedamnandum, verum Baptisma sermonibus maculare audias quae doles contra Apostolum scilicet repugnare dicentem: Unus Deus, una fides, unum Baptisma.
PL 4, 433Aかくも大いなる都市の司教であり、最も卓越した教師である者が、異端の洗礼は断罪されるべきだと考えるあまり、真の洗礼を言葉によって汚していると言われるようなことは、ふさわしくない。お前が嘆いているそのことは、まさしく使徒――『一つの神、一つの信仰、一つの洗礼』と言う使徒――に逆らっているのである。