Epistolae 48.3.1
Invenimus enim et in Genesi circa sacramentum in Noe hoc idem praecucurrisse et figuram Dominicae passionis illic extitisse quod vinum bibit, quod inebriatus est (Gen. IX, 21) , quod in domo sua nudatus est, quod fuit recubans nudis et patentibus femoribus, quod nuditas illa patris a medio filio denotata est et foras nuntiata, a duobus vero, majore et minore, contecta, et caetera quae necesse non est exequi, cum satis sit hoc solum complecti, quod Noe, typum futurae veritatis ostendens, non aquam sed vinum biberit, et sic imaginem Dominicae passionis expresserit.
PL 4, 375A実に我々は創世記のうちにも、ノエをめぐる秘義について、これと同じことがあらかじめ示されており、そこに主の受難の予型があったことを見出す。すなわち、彼が葡萄酒を飲んだこと、酔ったこと(創世記9:21)、自分の家で裸になったこと、腿をあらわに開いて横たわっていたこと、父のその裸が真ん中の子によって見とがめられ外に告げられたが、年上と年下の二人の子によって覆われたこと、そのほか詳しく述べる必要のない事柄である。ただ次の一事をとらえれば十分である。すなわち、ノエは来るべき真理の型を示しつつ、水ではなく葡萄酒を飲み、こうして主の受難の像を表したのである。