キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola LII, Caput V 第LII書簡 第V章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 403A · 4 sectiones

Epistolae 52.5.1

1

Inde enim schismata et haereses obortae sunt et oriuntur, dum episcopus, qui unus est et Ecclesiae praeest, superba quorumdam praesumptione contemnitur, et homo dignatione Dei honoratus indignus hominibus judicatur.

PL 4, 403A

実に、そこから分裂と異端とが生じてきたし、今も生じている。すなわち、唯一であり教会を統べる司教が、ある者たちの傲慢な僭越によって蔑まれ、神が値ありとされたことによって栄誉を受けた人間が、人々によっては値なき者と判じられるときに。

Epistolae 52.5.2

2

Quis enim hic est superbiae tumor, quae arrogantia animi, quae mentis inflatio, ad cognitionem suam praepositos et sacerdotes vocare, ac nisi apud te purgati fuerimus et sententia tua absoluti, ecce jam sex annis nec fraternitas habuerit episcopum, nec plebs praepositum, nec grex pasotrem, nec Ecclesia gubernatorem, nec Christus antistitem, nec Deus sacerdotem.

PL 4, 403B

というのも、指導者たちと司教たちを自分の審理へと呼びつけ、お前のもとで清められ、お前の判決によって無罪放免されなければ、見よ、すでに六年ものあいだ、兄弟団は司教を持たず、信徒は指導者を持たず、群れは牧者を持たず、教会は統率者を持たず、キリストは祭司を持たず、神は司教を持たなかった、というのは、いかなる高慢の膨れ上がりであり、いかなる心の尊大さであり、いかなる精神の増長であろうか。

Epistolae 52.5.3

3

Subveniat Pupianus et sententiam dicat et judicium Dei et Christi in acceptum referat, ne tantus fidelium numerus, qui sub nobis arcessitus est, sine spe salutis et pacis exisse videatur, nec novus credentium populus nullam per nos consecutus esse Baptismi et Spiritus sancti gratiam judicetur, ne tot lapsis et poenitentibus pax data et communicatio nostra examinatione concessa judicii tui auctoritate solvatur.

PL 4, 403B

プピアヌスが助けに来て判決を下し、神とキリストの裁きを我が物として引き受けるがよい。我々のもとに招き入れられたあれほど多くの信徒たちが、救いと和解の望みなく世を去ったと見えることのないように、また新たに信じるようになった民が、我々を通して洗礼と聖なる霊の恩寵を何一つ得なかったと判じられることのないように、また、あれほど多くの背教した者たちと悔悛する者たちに与えられた和解、我々の吟味によって許された交わりが、お前の裁きの権威によって無効にされることのないように。

Epistolae 52.5.4

4

Annue aliquando et dignare pronuntiare de nobis et episcopatum nostrum cognitionis tuae auctoritate firmare, ut Deus et Christus ejus agere tibi gratias possint quod per te sit antistes et rector altari eorum pariter et plebi restitutus.

PL 4, 404A

いつかは頷き、我々について宣告することを、そして我々の司教職をお前の審理の権威によって確証することを、良しとせよ。神とそのキリストが、お前を通して、彼らの祭壇にも信徒にも等しく祭司また統率者が回復されたのだと、お前に感謝することができるように。