Epistolae 29.1.1
Cypriano papae presbyteri et diacones Romae consistentes salutem. Cum perlegissemus, frater charissime, litteras tuas, quas per Fortunatum hypodiaconum miseras, gemino sumus dolore perculsi et duplici moerore confusi, quod neque tibi requies ulla in tantis persecutionis necessitatibus traderetur, et lapsorum fratrum immoderata petulantia usque ad periculosam verborum temeritatem producta denotaretur.
PL 4, 303Aローマに留まる司祭たちと助祭たちより、父なるキプリアヌスへ、挨拶を送る。最愛の兄弟よ、副助祭フォルトゥナトゥスを通じてあなたが送られた手紙を我々が読み終えたとき、我々は二重の痛みに打たれ、二重の悲しみに包まれた。それは、これほど大きな迫害の苦難のうちにあって、あなたにいかなる休息も与えられていないこと、また背教した兄弟たちの度を超えた不遜さが、危険な言葉の無謀にまで至っていることが知らされたからである。
Epistolae 29.1.2
Sed, quamquam nos atque animum nostrum ista quae diximus graviter affligerent, tamen moeroris nostri tam gravem sarcinam vigor tuus et secundum evangelicam disciplinam adhibita severitas temperat, dum et quorumdam improbitatem juste coerces, et cohortando ad poenitentiam, viam legitimam salutis ostendis.
PL 4, 303Cだが、我々が述べたこれらのことが、我々と我々の心とを重く苦しめたとはいえ、あなたの気力と、福音の規律に従って用いられた厳格さとが、我々の悲しみのこれほど重い荷を和らげてくれる。あなたはある者たちの不正を正しく抑え、悔悛へと励ますことによって、救いへの正しい道を示しているからである。
Epistolae 29.1.3
Quos quidem satis mirati sumus ad hoc usque prosilire voluisse, ut tam urgenter et tam immaturo atque acerbo tempore, in tam ingenti et immenso crimine atque delicto, pacem sibi non tam peterent quam vindicarent, immo jam et in coelis habere se dicerent.
PL 4, 304A我々は、彼らがこれほどまでに突き進もうとしたことに、大いに驚いた。かくも差し迫った、かくも時期尚早で苛烈な時に、かくも大きく、計り知れぬ罪科と過ちのうちにありながら、彼らは和解を求めるというよりも、むしろ自分たちのものとして主張し、さらには、すでに天においてそれを得ているとまで言っているのである。
Epistolae 29.1.4
Qui si habent, quid petunt quod tenent? Si autem non habere illos probatur hoc ipso quod petunt, cur non judicium eorum sustinent a quibus petendam pacem, quam utique non habent, putaverunt?
PL 4, 304Aもし彼らがそれを得ているのなら、すでに保持しているものを、なぜ求めるのか。だが、彼らが求めているというまさにそのことによって、それを得ていないことが証されているのなら、なぜ彼らは、確かに得ていない和解を求めるべきだと考えた当人たちの判断を、甘んじて受けないのか。
Epistolae 29.1.5
Quod si aliunde praerogativam communicationis habere se credunt, cum Evangelio illam conferre conentur; ut ita demum firmiter valeat, si ab evangelica lege non dissonat.
PL 4, 304Aもし彼らが、他のところから交わりの特権を得ていると信じているのなら、それを福音と照らし合わせてみるべきである。そうしてはじめて、それが福音の律法に背かない限りにおいて、堅く効力を持つのである。
Epistolae 29.1.6
Caeterum, quo pacto evangelicam poterit praestare communicationem quod contra evangelicam decretum videtur veritatem? nam, cum omnis praerogativa ita demum ad indulgentiae privilegium spectet, si ab eo cui sociari quaerit non discrepet, quia ab eo cui sociari quaerit discrepat, necesse est indulgentiam et privilegium societatis amittat.
PL 4, 304Bそもそも、福音の真理に反すると見えるものが、どうして福音にかなう交わりをもたらしうるだろうか。あらゆる特権は、自らが結びつこうとするものと相違しない限りにおいてのみ、寛恕の特権へとつながるのであるから、それが結びつこうとするものと相違する以上、その寛恕と交わりの特権とを失うのは必然である。