Epistolae 48.18.1
Quae ultra jam contemnere et in errore pristino perseverare, quid aliud est quam incurrere in objurgationem Domini increpantis in Psalmo et dicentis: Ad quid exponis justificationes meas et assumis testamentum meum per os tuum?
PL 4, 387Bこれらのことをなおも軽んじ、以前の誤りにとどまり続けることは、詩篇において主が叱責してこう言われる譴責を招くこと以外の何であろうか。「なぜ汝は私の義の定めを説き明かし、私の契約を口にするのか。」
Epistolae 48.18.2
Tu autem odisti disciplinam, et abjecisti sermones meos retro. Si videbas furem, concurrebas ei, et inter moechos particulam ponebas (Psal. XLIX, 16-18) .
PL 4, 387C「汝は教えを憎み、私の言葉を背後に投げ捨てた。盗人を見れば、それと共に走り、姦淫する者どもと運命を共にした」(詩篇49:16-18)。
Epistolae 48.18.3
Exponere enim justificationes et testamentum Domini, et non hoc idem facere quod fecerit Dominus, quid aliud est quam sermones ejus abjicere et disciplinam Dominicam contemnere, nec terrena sed spiritalia furta et adulteria committere, dum quis de evangelica veritate furatur Domini nostri verba et facta, corrumpit atque adulterat praecepta divina?
PL 4, 387C主の義の定めと契約とを説き明かしながら、主が行われたのと同じことを行わないとは、主の言葉を投げ捨て、主の教えを軽んじること以外の何であろうか。また、地上のものではなく霊的な盗みと姦淫を犯すこと以外の何であろうか。すなわち、福音の真理から、我々の主の言葉と行いとを盗み取り、神の戒めを損ない汚す者がいるのである。
Epistolae 48.18.4
Sicut apud Hieremiam scriptum est: Quid est, inquit, paleis ad triticum? Propter hoc ecce ego ad prophetas, dicit Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo, et seducunt populum meum in mendaciis suis et in erroribus suis (Hier. XXIII, 28, 30, 32) .
PL 4, 388Aエレミヤのもとにこう記されているとおりである。彼は言う。「籾殻と麦とに何のかかわりがあろうか。それゆえ見よ、私は預言者どもに向かう」と主は言われる。「おのおの隣人から私の言葉を盗み、自分たちの偽りと自分たちの迷いとによって私の民を惑わす者どもに」(エレミヤ23:28,30,32)。
Epistolae 48.18.5
Item apud eumdem alio loco: Et moechata est, inquit, in lignum et lapidem, et in his omnibus non est reversa ad me (Hier. IX, 10) . Quod furtum et adulterium ne in nos etiam cadat cavere sollicite et timide ac religiose observare debemus.
PL 4, 388A同じくエレミヤのもとの別の箇所にはこうある。彼は言う。「木と石とに向かって姦淫を行い、これらすべてのことにおいて私のもとに立ち帰らなかった」(エレミヤ9:10)。この盗みと姦淫とが我々にも及ぶことのないよう、我々は心を配り、恐れつつ、敬虔に守り行わなければならない。
- ミーニュはエレミヤ9章10節と刷るが、引用文はエレミヤ3章9-10節にあたる。
Epistolae 48.18.6
Nam, si sacerdotes Dei et Christi sumus, non invenio quem magis sequi quam Deum et Christum debeamus, quando ipse in Evangelio maxime dicat: Ego sum lumen saeculi. Qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12) .
PL 4, 388Bなぜなら、もし我々が神とキリストの司教であるならば、神とキリストにもまして従うべき方を、私はほかに見出せないからである。主御自身が福音書のうちで、とりわけこう言われるとおりである。「私はこの世の光である。私に従う者は闇のうちを歩まず、生命の光を持つであろう」(ヨハネ8:12)。
Epistolae 48.18.7
Ne ergo in tenebris ambulemus, Christum sequi et praecepta ejus observare debemus, quia et ipse in alio loco, mittens Apostolos, dixit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.
PL 4, 388Bそれゆえ、闇のうちを歩まないために、我々はキリストに従い、その戒めを守らなければならない。主御自身も、別の箇所で使徒たちを遣わすにあたってこう言われたからである。「天と地とにおけるすべての権力が私に与えられた。」
Epistolae 48.18.8
Ite ergo et docete omnes Gentes, tingentes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos observare omnia quaecumque praecepi vobis (Matth. XXIII, 18-20) .
PL 4, 388B「それゆえ行って、すべての異邦人を教え、父と子と聖なる霊との名において彼らを浸礼にあずからせ、私が汝らに命じたすべてのことを守るように教えよ」(マタイ23:18-20)〔底本の表記は XXIII, 18-20。内容はマタイ28:19-20に当たる〕。
- ミーニュはマタイ23章18-20節と刷るが、引用は前の節から続くマタイ28章18-20節にあたる。
Epistolae 48.18.9
Quare si in lumine Christi ambulare volumus, a praeceptis et monitis ejus non recedamus, agentes gratias quod, dum instruit in futurum quid facere debeamus, de praeterito ignoscit quod simpliciter erravimus.
PL 4, 388Bゆえに、もし我々がキリストの光のうちを歩みたいと願うならば、その戒めと訓戒とから離れてはならない。主は、将来我々が行うべきことを教えながら、過去に我々が単純さゆえに誤ったことについては赦してくださるのであるから、感謝を献げようではないか。
Epistolae 48.18.10
Et quia jam secundus ejus adventus nobis appropinquat, magis ac magis benigna ejus et larga dignatio corda nostra luce veritatis illuminat.
PL 4, 388Cそして、彼の第二の到来がすでに我々に近づいているがゆえに、その慈しみ深く豊かな思し召しは、いよいよ我々の心を真理の光で照らしてくださるのである。