Epistolae 50.3.1
Meminisse autem diaconi debent quoniam Apostolos, id est episcopos et praepositos, Dominus elegit, diaconos autem, post ascensum Domini in coelos, Apostoli sibi constituerunt episcopatus sui et Ecclesiae ministros.
PL 4, 396Bしかし助祭たちは、次のことを心に留めておかねばならない。すなわち、使徒たち、すなわち司教たちであり指導者たちを、主御自身がお選びになったのに対し、助祭たちは、主が天に昇られた後、使徒たちが自分たちの司教職と教会との奉仕者として立てたのである。
Epistolae 50.3.2
Quod si nos aliquid audere contra Deum possumus, qui episcopos facit, possunt et contra nos audere diaconi, a quibus fiunt.
PL 4, 396Bもし我々が、司教を立てる方である神に対して何かを敢えてなしうるとするならば、助祭たちもまた、自分たちを任命する我々に対して、何かを敢えてなしうることになろう。
Epistolae 50.3.3
Et ideo oportet diaconum de quo scribis agere audaciae suae poenitentiam, et honorem sacerdotis agnoscere et episcopo praeposito suo plena humilitate satisfacere.
PL 4, 396Bそれゆえ、お前が書き送った助祭は、自らの厚かましさを悔悛し、司教の栄誉を認め、自らの上に立つ司教に対して全き謙遜をもって償いを行わねばならない。
Epistolae 50.3.4
Haec sunt enim initia haereticorum et ortus atque conatus schismaticorum male cogitantium, ut sibi placeant, ut praepositum superbo tumore contemnant.
PL 4, 396B実にこれらは、異端者たちの初め、また悪しく思い巡らす分裂者たちの発端であり企てである。すなわち、自らに悦に入り、高慢な思い上がりによって上に立つ者を蔑むことである。
Epistolae 50.3.5
Sic de Ecclesia receditur, sic altare profanum foris collocatur, sic contra pacem Christi et ordinationem atque unitatem Dei rebellatur.
PL 4, 396Bこのようにして教会から離反がなされ、このようにして俗なる祭壇が外に据えられ、このようにしてキリストの和解と、神の叙任と一致とに対して反逆がなされるのである。
Epistolae 50.3.6
Quod si ultra te contumeliis suis exacerbaverit et provocaverit, fungeris circa eum potestate honoris tui, ut eum vel deponas vel abstineas.
PL 4, 396Cもし彼がなおもその侮辱によってお前を苛立たせ、挑発するならば、お前は自らの職位の権能を彼に対して行使して、彼を罷免するか、あるいは交わりから断つがよい。
Epistolae 50.3.7
Nam, si apostolus Paulus ad Timotheum scribens dixit: Juventutem tuam nemo despiciat (I Tim. IV, 12) , quanto magis tibi a collegis tuis dicendum est: « Senectutem tuam nemo despiciat. » Et quoniam scripsisti quemdam cum eodem diacono tuo se miscuisse et superbiae ejus atque audaciae participem esse, hunc quoque, et si qui alii tales exstiterint et contra sacerdotem Dei fecerint, vel coercere poteris vel abstinere: nisi quod hortamur et monemus ut peccasse se potius intelligant et satisfaciant, et nos propositum nostrum tenere patiantur.
PL 4, 397A実に、使徒パウロがテモテに書き送って、『誰もお前の若さを侮ってはならない』(一テモテ4:12)と言ったのであれば、なおいっそう、お前の同僚たちからお前へ、こう言われるべきである。『誰もお前の老年を侮ってはならない』と。そして、お前が書き送ったように、ある者が同じその助祭と結託し、その高慢と厚かましさとに与ったのであれば、この者についても、また同様の者が他にいて神の司教に逆らってなしたのであれば、お前はこれを懲らしめることも、あるいは交わりを断つこともできるであろう。ただし、我々が勧め諭すのは、彼らがむしろ自ら罪を犯したことを悟り、償いを行い、また我々が自分たちの決意を保つことを彼らが許すようにすることである。
Epistolae 50.3.8
Magis enim optamus et cupimus contumelias et injurias singulorum clementi patientia vincere, quam sacerdotali licentia vindicare. Opto te, frater charissime, semper bene valere.
PL 4, 397Aというのも、我々は、個々人の侮辱と不当な扱いとを、司教としての権限によって仕返しするよりも、むしろ寛容な忍耐によって打ち勝つことを、より強く望み、願っているからである。最愛の兄弟よ、お前がいつも息災であることを私は願う。