キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola I, Caput XI 第I書簡 第XI章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 215A · 6 sectiones

Epistolae 1.11.1

1

Sed, ne nos videamur eligere fortasse pejora, et studio destruendi per ea oculos tuos ducere quorum tristis atque aversandus aspectus ora et vultus conscientiae melioris offendat, jam tibi illa quae ignorantia saecularis bona opinatur ostendam.

PL 4, 215A

しかし、我々がことさら悪しきものばかりを選び出し、打ち壊そうとする思いから、その悲しく忌避すべき姿が、より良き良心の面持ちと顔つきを害するようなものへと、お前の目を導いていると思われないために、今度は、この世の無知が善きものと思い込んでいるものを、お前に示そう。

Epistolae 1.11.2

2

Illic etiam fugienda conspicies. Quos honores putas esse, quos fasces, quam affluentiam in divitiis, quam potentiam in castris, in magistratu purpurae speciem, in principatu licentiae potestatem, malorum blandientium virus occultum est et arridentis nequitiae facies quidem laeta, sed calamitatis abstrusae illecebrosa fallacia; instar quoddam veneni, ubi, in lethales succos dulcedine aspersa calliditate fallendi sapore medicato, poculum videtur esse quod sumitur; ubi epota res est, pernicies hausta grassatur.

PL 4, 215A

そこにおいても、お前は避けるべきものを目にするであろう。お前が栄誉と思い、束桿と思い、富における豊かさと思い、軍営における権勢と思い、政務官職における紫の衣の輝きと思い、元首の位における恣にする権力と思うもの——それらのうちには、媚びへつらう悪の隠れた毒があり、微笑みかける邪悪の顔は確かに楽しげであるが、それは秘められた災厄の、人を惑わす欺きなのである。それはいわば一種の毒のようなものであり、死をもたらす汁に甘さがまぶされ、人を欺く狡知によって味が調えられて、飲まれるものが一杯の飲み物のように見える。しかし、それが飲み干されたときには、飲み込まれた破滅が猛威を振るい始めるのである。

Epistolae 1.11.3

3

Quippe illum vides qui, amictu clariore conspicuus, fulgere sibi videtur in purpura. Quibus hoc sordibus emit ut fulgeat, quos arrogantium fastus prius pertulit, quas superbas fores matutinus salutator obsedit, quot tumentium contumeliosa vestigia stipatus in clientium cuneos ante praecessit, ut ipsum etiam salutatum comes postmodum pompa praecederet, obnoxia non homini, sed potestati! neque enim coli moribus meruit ille, sed fascibus.

PL 4, 216A

お前は、いっそう輝かしい衣に人目を引きながら、紫の衣のうちに自らが輝いていると思っている者を見るであろう。彼がその輝きを買い取るために、いかなる汚辱に耐えねばならなかったか。傲慢な者たちの尊大さを、先にどれほど耐え忍んだことか。朝の挨拶に訪れる者として、いかに高慢な戸口に付き従ったことか。思い上がった者たちの侮辱的な足取りに囲まれ、被護民の群れの中を、先んじてどれほど歩まねばならなかったか——それも、自分自身が挨拶される身となった後で、付き従う行列が先を行くようになるためであった。その行列が仕えているのは、その人にではなく、その権力に対してである。彼が敬われるに値したのは、その人柄によってではなく、その束桿によってなのだから。

Epistolae 1.11.4

4

Horum denique videas exitus turpes, cum auceps temporum palpator abscessit, cum privati latus nudum desertor assecla foedavit.

PL 4, 216A

こうした者たちの、恥ずべき末路をこそ、お前は見るであろう。時機を狙う鳥刺しさながらの追従者が立ち去り、見捨てて逃げる取り巻きが、私人となった者のむき出しの傍らを辱めるときに。

Epistolae 1.11.5

5

Tunc laceratae domus plagae conscientiam feriunt, tunc rei familiaris exhaustae damna noscuntur, quibus redemptus favor vulgi, et caducis atque inanibus votis popularis aura quaesita est.

PL 4, 216B

そのとき、引き裂かれた家の傷が、良心を打つ。そのとき、使い果たされた家産の損失が思い知られる——それによって、民衆の歓心が買い取られ、はかなく空しい願いによって、大衆の人気が求められたのである。

Epistolae 1.11.6

6

Stulta prorsus et vana jactura, frustrantis spectaculi voluptate id parare voluisse quod nec populus acciperet et perderet magistratus!

PL 4, 217A

まことに愚かで空しい浪費である。むなしく終わる見世物の快楽によって、民衆が受け取ることもなく、政務官がただ失うだけのものを、あえて用意しようとしたとは。