キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLIV, Caput X 第XLIV書簡 第X章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 357A · 4 sectiones

Epistolae 44.10.1

1

O dies ille qualis et quantus adveniet, fratres dilectissimi, cum coeperit populum suum Dominus recensere et divinae cognitionis examine singulorum merita recognoscere, mittere in gehennam nocentes, et persecutores nostros flammae poenalis perpetuo ardore flammare, nobis vero mercedem fidei et devotionis exsolvere!

PL 4, 357A

ああ、最愛の兄弟たちよ、かの日はいかなる、いかばかり大いなる日として来たることであろうか。主が御自身の民を数え上げ、神の審理の吟味によって各人の功績を見極め、罪ある者たちをゲヘナへと送り、我々を迫害する者たちを刑罰の火の絶えざる燃焼によって燃やし、しかし我々には信仰と献身の報いを支払われるときに。

Epistolae 44.10.2

2

Quae erit gloria et quanta laetitia admitti ut Deum videas, honorari ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis aeternae gaudium capias; Abraham et Isaac et Jacob et patriarchas omnes et prophetas et apostolos et martyres salutare; cum justis et Dei amicis in regno coelorum datae immortalitatis voluptate gaudere; sumere illic quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9) !

PL 4, 357A

神を見ることを許され、迎え入れられることの、何と大いなる栄光、何と大いなる喜びであろうか。自らの主なる神キリストとともに、救いと永遠の光の喜びを受けて誉れを与えられ、アブラハム、イサク、ヤコブ、すべての父祖たち、預言者たち、使徒たち、殉教者たちに挨拶を交わし、義人たちや神の友らとともに天の国において与えられた不死の喜びに浴し、目が見ず、耳が聞かず、人の心に上ったこともないものを、そこで受け取ることの、何と大いなる喜びであろうか(一コリント2:9)。

Epistolae 44.10.3

3

Majora enim nos accipere quam quod hic aut operamur aut patimur Apostolus praedicat dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18) .

PL 4, 357B

使徒は、我々がここで行い、あるいは耐え忍ぶことよりも大いなるものを受けるであろうと宣べ伝えてこう言っている。「この時代の受難は、我々のうちに現されるであろう来るべき栄光に比べれば、釣り合うものではない」(ローマ8:18)。

Epistolae 44.10.4

4

Cum revelatio illa venerit, cum claritas super nos Dei fulserit, tam beati erimus et laeti, dignatione Domini honorati, quam rei remanebunt et miseri qui, Dei desertores aut contra Deum rebelles, voluntatem fecerunt diaboli, ut eos necesse sit cum ipso simul inextinguibili igne torqueri.

PL 4, 357B

かの啓示が到来し、神の栄光が我々の上に輝くとき、我々は主の恵みによって誉れを受け、それほどまでに幸いに、また喜びに満ちる者となるであろう。ちょうどそれと同じだけ、神を捨てた者たち、あるいは神に逆らい反逆した者たちであって、悪魔の意志を行った者たちは、罪ある、惨めな者として残るであろう。そして彼らは、悪魔とともに、消えることのない火で責め苦を受けねばならないのである。