キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLVIII, Caput IX 第XLVIII書簡 第IX章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 380B · 5 sectiones

Epistolae 48.9.1

1

Nec argumentis plurimis opus est, frater charissime, ut probemus appellatione aquae Baptisma significatum semper esse et sic nos intelligere debere, quando Dominus adveniens Baptismi et Calicis manifestaverit veritatem, qui aquam illam fidelem, aquam vitae aeternae, praeceperit credentibus in Baptismo dari, calicem vero docuerit exemplo magisterii sui vini et aquae conjunctione misceri.

PL 4, 380B

最愛の兄弟よ、水という呼び名によって常に洗礼が示されており、我々はそのように理解すべきであるということを証明するのに、多くの論拠は要らない。主は来たりて洗礼と杯の真理を明らかにされ、あの信ずべき水、永遠の生命の水を、信じる者たちに洗礼において与えるよう命じ、他方、杯については御自らの教えの模範によって、葡萄酒と水とを結び合わせて混ぜるべきことを教えられたのだから。

Epistolae 48.9.2

2

Calicem etenim sub die passionis accipiens, benedixit et dedit discipulis suis dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

PL 4, 380B

なぜなら、受難の日に、主は杯を取り、祝福して弟子たちに与えてこう言われたからである。「これをみな飲め。これは新しい契約の血であり、多くの人のために、罪の赦しのために流されるものである。」

Epistolae 48.9.3

3

Dico vobis, non bibam amodo ex ista creatura vitis usque in diem illum quo vobiscum bibam novum vinum in regno Patris mei (Matth. XXVI, 28, 29) . Qua in parte invenimus calicem mixtum fuisse quem Dominus obtulit , et vinum fuisse quod sanguinem suum dixit.

PL 4, 380B

「汝らに言う。私は、あの日、汝らとともに我が父の国で新しい葡萄酒を飲むその日まで、今後この葡萄の実りから飲むことはない」(マタイ26:28-29)。この箇所において我々は、主が献げた杯が混ぜられたものであったこと、そして御自身の血であると言われたのが葡萄酒であったことを見出す。

Epistolae 48.9.4

4

Unde apparet sanguinem Christi non offerri si desit vinum calici, nec sacrificium Dominicum legitima sanctificatione celebrari nisi oblatio et sacrificium nostrum responderit passioni.

PL 4, 381A

それゆえ明らかなように、杯に葡萄酒が欠けているならばキリストの血は献げられておらず、また我々の献げ物といけにえとが受難に対応していなければ、主のいけにえは正当な聖別をもって執り行われていないのである。

Epistolae 48.9.5

5

Quomodo autem de creatura vitis novum vinum cum Christo in regno Patris bibemus, si in sacrificio Dei Patris et Christi vinum non offerimus, nec calicem Domini Dominica traditione miscemus?

PL 4, 381A

しかし、父なる神とキリストのいけにえにおいて葡萄酒を献げず、主の伝承どおりに主の杯を混ぜないならば、我々はどうして、父の国において葡萄の実りから成る新しい葡萄酒をキリストとともに飲むことができようか。