キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLVIII, Caput XI 第XLVIII書簡 第XI章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 382A · 3 sectiones

Epistolae 48.11.1

1

Cum ergo neque ipse Apostolus neque Angelus de coelo annuntiare possit aliter aut docere praeterquam quod semel Christus docuit et Apostoli ejus annuntiaverunt, miror satis unde hoc usurpatum sit ut, contra evangelicam et apostolicam disciplinam, quibusdam in locis aqua offeratur in Dominico calice, quae sola Christi sanguinem non possit exprimere.

PL 4, 382A

こうして、使徒自身も、天からの天使も、かつてキリストが教え、その使徒たちが宣べ伝えたところと異なることを宣べ伝え、あるいは教えることができないとすれば、福音と使徒の教えに反して、いくつかの場所で、それだけではキリストの血を表しえない水が主の杯に献げられているということが、いったいどこから僭取されたのか、私は大いに訝しく思う。

Epistolae 48.11.2

2

Cujus rei sacramentum nec in Psalmis tacet Spiritus sanctus faciens mentionem dominici calicis et dicens: Calix tuus inebrians perquam optimus (Psal. XXII, 5) . Calix autem qui inebriat, utique vino mixtus est: neque enim aqua inebriare quemquam potest.

PL 4, 382B

この事柄の秘義については、聖なる霊も詩篇のうちで沈黙してはおらず、主の杯に言及してこう言う。「汝の杯は、酔わせるものであり、まことに素晴らしい」(詩篇22:5)。ところで、酔わせる杯とは、まさしく葡萄酒が混ぜられたものである。水は誰をも酔わせることができないのだから。

Epistolae 48.11.3

3

Sic autem calix Dominicus inebriat ut et Noe in Genesi vinum bibens inebriatus est. Sed, quia ebrietas Dominici calicis et sanguinis non est talis qualis est ebrietas vini saecularis, cum diceret Spiritus sanctus in Psalmo, Calix tuus inebrians, addidit perquam optimus, quod scilicet calix Dominicus sic bibentes inebriat ut sobrios faciat, ut mentes ad spiritalem sapientiam redigat, ut a sapore isto saeculari ad intellectum Dei unusquisque resipiscat, et quemadmodum vino isto communi mens solvitur et anima relaxatur et tristitia omnis exponitur, ita, epotato sanguine Domini et poculo salutari, exponatur memoria veteris hominis, et fiat oblivio conversationis pristinae saecularis, et moestum pectus ac triste, quod prius peccatis angentibus premebatur, divinae indulgentiae laetitia resolvatur; quod tunc demum potest laetificare in Ecclesia Domini bibentem, si quod bibitur Dominicam teneat veritatem.

PL 4, 382B

しかし、主の杯が酔わせるのは、創世記でノエが葡萄酒を飲んで酔ったのと同じ仕方によってである。ただし、主の杯と血による酔いは、この世の葡萄酒による酔いのようなものではないので、聖なる霊は詩篇の中で「汝の杯は酔わせるものである」と言いつつ、「まことに素晴らしい」と付け加えたのである。すなわち、主の杯は、飲む者を酔わせて素面にならしめ、心を霊的な知恵へと立ち返らせ、めいめいをこの世の味わいから神の理解へと立ち返らせるものだからである。あの世俗の葡萄酒によって心がほどけ、魂がくつろぎ、あらゆる悲しみが取り除かれるのと同じように、主の血というこの救いの杯を飲むことによって、古き人の記憶が取り除かれ、以前の世俗の生き方が忘れ去られ、以前は罪に苦しめられ圧し潰されていた悲しく沈んだ胸が、神の寛容の喜びによって解きほぐされるのである。飲まれるものが主の真理を保っているならば、そのときはじめて、それは主の教会において飲む者を喜ばせることができるのである。