Epistolae 13.2.1
Quoniam tamen significatis quosdam immoderatos esse et communicationem accipiendam festinanter urgere, et desiderastis in hac re formam a me vobis dari, satis plene scripsisse me ad hanc rem proximis litteris ad vos factis credo, ut qui libellum a martyribus acceperunt, et auxilio eorum adjuvari apud Dominum in delictis suis possunt, si premi infirmitate aliqua et periculo coeperint, exomologesi facta et manu eis a vobis in poenitentiam imposita, cum pace a martyribus sibi promissa ad Dominum remittantur.
PL 4, 260Bしかし、諸君はある者たちが度を越しており、性急に交わりを受け入れるよう迫っていることを示し、この件について私からの指針が与えられることを望んだ。私は、先の手紙で諸君にこのことについて十分に書き記したと思う。すなわち、殉教者たちから和解の書付を受け取り、その助けによって自らの罪について神のもとで助けられうる者たちが、もし何らかの病や危険に見舞われ始めたならば、告白を行い、諸君によって悔悛のために按手が加えられたうえで、殉教者たちが約束した和解とともに主のもとへ送られるべきである、ということを。
Epistolae 13.2.2
Caeteri vero qui, nullo libello a martyribus accepto, invidiam faciunt, quoniam non paucorum, nec ecclesiae unius aut unius provinciae, sed totius orbis haec causa est, expectent de Domini protectione Ecclesiae ipsius publicam pacem.
PL 4, 261Aしかし、殉教者たちからいかなる和解の書付も受け取っておらず、それでいて騒ぎ立てているその他の者たちについては——この件は、少数の者たちのことでも、一つの教会や一つの属州だけのことでもなく、全世界にかかわることであるから——主の守りのもとで、教会自身の公の和解を待つべきである。
Epistolae 13.2.3
Hoc enim et verecundiae et disciplinae et vitae ipsi omnium nostrum convenit, ut praepositi cum clero convenientes, praesente etiam stantium plebe, quibus et ipsis pro fide et timore suo honor habendus est, disponere omnia consilii communis religione possimus.
PL 4, 261Aというのも、上に立つ者たちが聖職者団とともに集まり、堅く踏みとどまっている信徒——彼らにも、その信仰と畏れとに応じて敬意が払われるべきである——の立会いのもとで、共通の助言の敬虔さによってすべてを取り決めることができるということこそ、我々すべての慎みにも、訓練にも、生き方にもふさわしいからである。
Epistolae 13.2.4
Caeterum, quam irreligiosum est et ipsis quoque festinantibus perniciosum, ut, cum extorres et patria pulsi ac bonis suis omnibus spoliati, nondum ad Ecclesiam redierint, quidam de lapsis confessores ipsos praevenire et ante eos ad Ecclesiam introire festinent!
PL 4, 261Aしかし、何と不敬虔なことであろうか。そしてまた、急いでいる当人たちにとっても、いかに破滅的なことであろうか。追放され、祖国から追い立てられ、自分たちの財産をすべて奪われた告白者たちが、いまだ教会へ戻ってもいないのに、背教した者たちのうちのある者たちが、その告白者たち自身を出し抜き、彼らより先に教会へ入ろうと急ぐとは。
Epistolae 13.2.5
Qui si nimium properant, habent in sua potestate quod postulant, tempore ipso sibi plus quam postulant largiente. Acies adhuc geritur, et agon quotidie celebratur.
PL 4, 261Bもし彼らがあまりに急いでいるのならば、自分たちが求めているものは、彼ら自身の手中にあるのである。時そのものが、彼らの求める以上のものを彼らに与えてくれるのだから。戦いはなお続けられており、闘いは日々催されている。
Epistolae 13.2.6
Si commissi vere et firmiter poenitet et fidei calor praevalet, qui differri non potest, potest coronari. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem universam meo nomine salutate, et ut nostri memores sint admonete. Valete.
PL 4, 261Bもし自らの犯したことを真に、そして固く悔い、信仰の熱情が勝っているのであれば、待たされることに堪えぬ者こそ、冠を受けることができるのである。最愛の兄弟たちよ、諸君が常に息災であり、我々のことを心に留めていてくれることを願う。私の名において、兄弟団全体に挨拶を送り、彼らが我々のことを心に留めるよう戒めるがよい。健やかであれ。