キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola L, Caput II 第L書簡 第II章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 395B · 8 sectiones

Epistolae 50.2.1

1

Sed et Salomon in Spiritu sancto constitutus testatur et docet quae sit sacerdotalis auctoritas et potestas, dicens: Ex tota anima tua time Deum, et sacerdotes ejus sanctifica.

PL 4, 395B

しかし、ソロモンもまた、聖なる霊のうちに置かれて、司教の権威と権能がいかなるものであるかを証しし、教えている。こう言っている。『お前の魂を尽くして神を畏れ、その祭司たちを尊べ』と。

Epistolae 50.2.2

2

Et iterum: Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes ejus (Eccli. VII, 29, 31) .

PL 4, 395B

またこうも言う。『お前の魂を尽くして神を敬え、その祭司たちを敬え』(集会の書7:29、31)。

Epistolae 50.2.3

3

Quorum praeceptorum memor beatus apostolus Paulus, secundum quod in Actibus Apostolorum legimus, cum ei diceretur: Sic insilis in sacerdotem Dei maledicendo, respondit et dixit: Nesciebam, fratres, quia pontifex est.

PL 4, 395B

これらの定めを心に留めていた祝された使徒パウロは、使徒言行録において我々が読むとおり、『お前はそのようにして神の祭司を罵って侮るのか』と言われたとき、こう答えて言った。『兄弟たちよ、私は彼が大祭司であることを知らなかった』と。

Epistolae 50.2.4

4

Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices (Act. XXIII, 4) . Dominus etiam noster ipse Jesus Christus, rex et judex et Deus noster, usque ad passionis diem servavit honorem pontificibus et sacerdotibus, quamvis illi nec timorem Dei nec agnitionem Christi servassent.

PL 4, 395C

こう記されているからである。『お前の民の指導者を、お前は罵ってはならない』(使徒言行録23:4)。我々の主イエス・キリスト御自身もまた、王にして裁き主、我々の神でありながら、受難の日に至るまで、大祭司たちと祭司たちとに敬意を払い続けられた。たとえ彼らが、神への畏れもキリストの認識も保っていなかったとしても。

Epistolae 50.2.5

5

Nam, cum leprosum emundasset, dixit illi: Vade, et monstra te sacerdoti, et offer donum (Matth. VIII, 4) . Humilitate ea qua nos quoque esse humiles docuit, sacerdotem adhuc appellabat quem sciebat esse sacrilegum.

PL 4, 396A

実に、らい病を患う者を清められたとき、主はその者にこう言われた。『行って、自らを祭司に示し、献げ物を捧げよ』(マタイ8:4)。我々にも謙遜であることを教えられたその謙遜さによって、主は、冒瀆の者であると知りながらも、なおその者を祭司と呼ばれたのである。

Epistolae 50.2.6

6

Item sub ictu passionis cum alapam accepisset, et ei diceretur, Sic respondes pontifici, nihil ille contumeliose locutus est in personam pontificis, sed magis innocentiam suam tuitus est dicens: Si male locutus sum, exprobra de malo.

PL 4, 396A

同じく、受難の間際に平手打ちを受け、『お前はそのように大祭司に答えるのか』と言われたとき、主は大祭司その人に対して何ら侮辱の言葉を発せられず、むしろご自身の無垢を守ってこう言われた。『もし私が悪しく語ったのであれば、その悪を咎めよ。』

Epistolae 50.2.7

7

Si autem bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 23) ? Quae omnia ab eo ideo facta sunt humiliter atque patienter ut nos humilitatis ac patientiae haberemus exemplum.

PL 4, 396A

『しかし、もし正しく語ったのであれば、なぜ私を打つのか』(ヨハネ18:23)。これらすべてのことが、主によって謙遜かつ忍耐深くなされたのは、我々が謙遜と忍耐との模範を持つためであった。

Epistolae 50.2.8

8

Docuit enim sacerdotes veros legitime et plene honorari, dum circa falsos sacerdotes ipse talis exstitit.

PL 4, 396A

というのも、主は、偽りの祭司たちに対して御自身がそのように振る舞われることによって、真の司教たちが正当かつ十全に敬われるべきことを教えられたからである。