Epistolae 2.3.1
Videtis ergo, fratres, quoniam et vos hoc facere debetis, ut etiam illi qui ceciderunt hortatu vestro corrigentes animos eorum, si apprehensi fuerint iterato, confiteantur, ut possint priorem errorem corrigere, et alia quae incumbunt vobis; quae etiam et ipsa subdidimus, ut si qui in hanc tentationem inciderunt, coeperint apprehendi infirmitate, et agant poenitentiam facti sui et desiderent communionem, utique que subveniri eis debet, sive viduae, sive clinomeni, qui se exhibere non possunt, sive hi qui in carceribus sunt, sive exclusi de sedibus suis, utique habere debent qui eis ministrent.
PL 4, 227Aそれゆえ兄弟たちよ、諸君もまたこれを行わねばならないことを、諸君は見て取っている。すなわち、堕ちた者たちが諸君の勧めによってその心を正され、もし再び捕らえられたならば告白できるようにし、こうして以前の過ちを正すことができるようにすることである。そのほかにも諸君に課せられていることがある。それについても我々は次のように付言しておいた。すなわち、もしこの試練に陥った者たちが、弱さのために捕らえられ始め、自らの行いについて悔悛を行い、交わりを望むならば、彼らは必ず助けられねばならない。それが寡婦であれ、自ら身を養うことのできない病床の者であれ、牢獄にいる者たちであれ、自らの住まいから追い出された者たちであれ、彼らには必ず世話をする者がいなければならない。
Epistolae 2.3.2
Sed et catechumini apprehensi infirmitate decepti esse non debebunt, ut eis subveniatur; et, quod maximum est, corpora martyrum aut caeterorum si non sepeliantur, grande periculum imminet eis quibus incumbit hoc opus.
PL 4, 227Bしかし、洗礼志願者たちもまた、弱さのために捕らえられたのであれば、欺かれたままにされてはならず、助けられねばならない。そして何よりも重大なことに、殉教者たちやその他の者たちの遺体が埋葬されないままであるならば、この務めを担う者たちに大いなる危険が差し迫っている。
Epistolae 2.3.3
Cujuscumque ergo vestrum, quacumque occasione fuerit effectum hoc opus, certi sumus eum bonum servum aestimari, ut qui in minimo fidelis fuit constituatur super decem civitates.
PL 4, 227Bそれゆえ、諸君のうち誰であれ、いかなる機会によってであれこの務めを果たした者は、善き僕と認められるであろうと、我々は確信している。すなわち、最も小さきことにおいて忠実であった者は、十の町を治める者として立てられるのである。
Epistolae 2.3.4
Faciat autem Deus, qui omnia praestat sperantibus in se, ut omnes nos in his operibus inveniamur. Salutant vos fratres qui sunt in vinculis, et presbyteri et tota Ecclesia, quae et ipsa cum summa sollicitudine excubat pro omnibus qui invocant nomen Domini.
PL 4, 228Aしかし、ご自身に望みを置く者たちにすべてを与えたもう神が、我々すべてがこれらの働きにおいて見出されるようにしてくださるように。鎖につながれている兄弟たちが、また司祭たちと教会全体が、諸君に挨拶を送る。教会もまた、主の御名を呼び求めるすべての者のために、この上ない配慮をもって見張っている。
Epistolae 2.3.5
Sed et vos petimus mutua vice memores sitis nostri. Sciatis autem Bassianum pervenisse ad nos; et petimus vos, qui habetis zelum Dei, harum litterarum exemplum ad quoscumque poteritis transmittere per idoneas occasiones, vel vestras faciatis, sive nuntium mittatis, ut stent fortes et immobiles in fide. Optamus vos, fratres charissimi, semper bene valere.
PL 4, 228Aしかし我々もまた、諸君にお願いする。相互に我々のことを覚えていてほしい。バッシアヌスが我々のもとに到着したことを、諸君は知っておくべきである。そして我々は、神への熱意を持つ諸君に、この書簡の写しを、しかるべき機会を通じて、できる限り多くの人々に送ってもらいたい。あるいは諸君自身の書簡を作るか、使者を送るかして、彼らが信仰において強く揺るぎなく立つようにしてほしい。最愛の兄弟たちよ、我々は諸君が常に息災であることを願う。