Epistolae 6.6.1
Corroboremus nos exhortationibus mutuis, et magis ac magis proficiamus in Domino, ut, cum, pro sua misericordia, pacem fecerit, quam se facturum repromittit, novi et pene mutati ad Ecclesiam revertamur, et excipiant nos, sive fratres nostri, sive gentiles, circa omnia correctos atque in melius reformatos, et qui admirati fuerant prius in virtutibus gloriam, nunc admirentur in moribus disciplinam.
PL 4, 239B我々は互いの勧めによって強め合い、主にあってますます進歩を遂げようではないか。そうして、主が、その慈しみによって、ご自分が実現すると約束しておられる平和をもたらされたとき、我々は新しく、ほとんど変えられた者として教会へと立ち返り、我々の兄弟たちであれ、異邦人たちであれ、我々を迎え入れてくれるであろう。すべての点において正され、より良く作り変えられた者として。そして、かつて我々の徳における栄光を賛嘆していた者たちが、今度は我々の習わしにおける訓練を賛嘆するようになるであろう。
Epistolae 6.6.2
Et quamquam clero nostro, et nuper cum adhuc essetis in carcere constituti, sed nunc quoque denuo, plenissime scripserim ut, si quid vel ad vestitum vestrum vel ad victum necessarium fuerit, suggeratur, tamen etiam ipse de sumpticulis propriis quos mecum ferebam misi vobis CCL, sed et alia CCL proxime miseram.
PL 4, 240Aそして、諸君がまだ牢獄に置かれていたときにも、また今また改めて、我々の聖職者団に、もし諸君の衣服であれ食料であれ必要なものがあれば供給するようにと、私は十分に書き送っておいたが、それでもなお、私自身も携えていた自分の手元の金から、諸君に250を送った。また別に250を、つい先ごろ送っておいた。
Epistolae 6.6.3
Victor quoque ex lectore diaconus, qui mecum est, misit vobis CLXXV. Gaudeo autem quando cognosco plurimos fratres nostros pro sua dilectione certatim concurrere et necessitates vestras suis collationibus adjuvare. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse.
PL 4, 240Aまた、私と共にいる読師出身の助祭ウィクトルも、諸君に175を送った。また、我々の兄弟たちの多くが、その愛ゆえに先を争って駆けつけ、自分たちの拠出によって諸君の必要を助けていることを知り、私は喜んでいる。最愛の兄弟たちよ、私は諸君が常に息災であり、我々のことを覚えていてくれるよう願う。