Epistolae 43.2.1
Et quidem quod ad mei animi sententiam pertinet, puto his indulgentiam Domini non defuturam quos constat stetisse in acie, nomen Domini confessos esse, violentiam magistratuum et populi furentis incursum immobilis fidei obstinatione vicisse, passos esse carcerem, diu inter minas proconsulis et fremitum populi circumstantis tormentis laniantibus ac longa iteratione cruciantibus repugnasse; ut quod in novissimo infirmitate carnis subactum videtur, meritorum praecedentium defensione relevetur, et sit satis talibus gloriam perdidisse, non tamen debere nos eis et veniae locum claudere atque eos a paterna pietate et a nostra communicatione privare; quibus existimamus ad deprecandam clementiam Domini posse sufficere quod triennio jugiter ac dolenter, ut scribitis, cum summa poenitentiae lamentatione planxerunt.
PL 4, 347Aそして、私自身の心の判断に関して言えば、私はこう考える。戦列に踏みとどまり、主の御名を告白し、動じない信仰の頑強さによって、為政者たちの暴力と激昂する民衆の襲撃とに打ち勝ち、牢獄の苦しみを受け、地方総督の脅しと取り巻く民衆のどよめきとの間で、長く、切り裂く責め苦と繰り返される長い拷問とに抗い続けたと知られている者たちには、主の寛恕が欠けることはないであろう、と。最後のところで肉の弱さに屈服したかに見えることは、それ以前の功績の擁護によって和らげられるべきであり、そのような者たちにとっては栄光を失ったことだけで十分であって、我々は彼らに赦しの場を閉ざし、父としての慈しみと我々の交わりとから彼らを締め出すべきではない。彼らについては、諸君が書いているとおり、三年の間絶え間なく、痛みをもって、この上ない悲嘆の悔悛をもって嘆き続けたことが、主の慈悲を乞い求めるのに十分であると、我々は考えるのである。
Epistolae 43.2.2
Certe non puto incaute et temere his pacem committi quos videmus militiae suae fortitudine nec prius pugnae defuisse, et si acies etiam denuo venerit, gloriam suam posse reparare.
PL 4, 347B確かに私は、彼らに和解を軽率かつ性急に委ねているとは思わない。というのも、我々は、彼らが自分たちの戦いの勇敢さにおいて以前の戦闘を欠かさなかった者たちであり、もし再び戦列が来るならば、自分たちの栄光を取り戻すことができる者たちであると見ているからである。
Epistolae 43.2.3
Nam, cum in concilio placuerit poenitentiam agentibus in infirmitatis periculo subveniri et pacem dari, debent utique in accipienda pace praecedere quos videmus non animi infirmitate cecidisse, sed in praelio congressos et vulneratos per imbecillitatem carnis confessionis suae coronam non potuisse perferre; maxime cum cupientibus mori non permitterentur occidi, sed tamdiu fessos tormenta Ianiarent quamdiu non fidem, quae invicta est, vincerent, sed carnem, quae infirma est, fatigarent.
PL 4, 347Bというのも、教会会議において、悔悛を行っている者が病の危険にあるときには助けを与え、和解を授けることが決定されたからには、我々が、心の弱さによって倒れたのではなく、戦いにおいて相対し傷つき、肉の弱さのために自分の告白の冠を持ちこたえることができなかったと見ている者たちこそ、当然、和解を受けるにあたって先んずべきなのである。とりわけ、彼らは死を望んでいたにもかかわらず殺されることを許されず、拷問は、打ち負かされることのない信仰を屈服させることのないまま、ただ弱いものである肉を疲弊させながら、疲れ果てた彼らを引き裂き続けた〔底本は Ianiarent。laniarent と読む〕のである。そのことを思えばなおさらである。