Epistolae 42.3.1
Nam, etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus.
PL 4, 344Aというのも、たとえ教会の中に毒麦があるように見えても、我々の信仰も愛も、それによって妨げられるべきではない。教会の中に毒麦があると認めるからといって、我々自身が教会から退くようなことがあってはならない。
Epistolae 42.3.2
Nobis tantum modo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut, cum coeperit frumentum Dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus.
PL 4, 344A我々はただ、自分たちが麦であり得るように努めるべきである。麦が主の倉に収められるようになったとき、我々の働きと労苦に応じた実りを受け取るために。
Epistolae 42.3.3
Apostolus in epistola sua dicit: In domo autem magna non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem honorata, quaedam vero inhonorata (II Tim. II, 20) .
PL 4, 344A使徒は自分の書簡の中でこう言っている。「大きな家には、金や銀の器だけでなく、木や土の器もあり、あるものは尊いものとして、あるものは卑しいものとして用いられる」(二テモテ2:20)。
Epistolae 42.3.4
Nos operam demus, fratres charissimi, et quantum possumus laboremus ut vasa aurea vel argentea simus. Caeterum, fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui et virga ferrea data est.
PL 4, 344B最愛の兄弟たちよ、我々は努め、できる限り労苦して、金あるいは銀の器であるように努めよう。しかし、土の器を打ち砕くことは、主お一人にのみ許されている。鉄の杖もまた、主にのみ与えられているのである。
Epistolae 42.3.5
Esse non potest major domino suo servus; nec quisquam sibi quod soli filio pater tribuit vindicare potest, ut putet aut, ad aream ventilandam et purgandam, palam ferre posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare.
PL 4, 344B僕は自分の主人よりも大いなる者ではあり得ない。父がただ子にのみ与えたことを、誰も自分のものとして要求することはできない。すなわち、脱穀場を吹き分け清めるために箕を運ぶことができるとか、人間の判断によって麦からあらゆる毒麦を分けることができるなどと考えることはできないのである。
Epistolae 42.3.6
Superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio quam sibi furor pravus assumit; et, dum dominium sibi semper quidam plusquam mitis justitia deposcit assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt.
PL 4, 344Bこれは、邪な狂気が自らに引き受ける傲慢な強情であり、瀆聖な僭越である。ある者たちは、柔和な正義が求める以上の支配権を常に自らに引き受けることによって、教会から滅び去る。そして、傲然と自らを高く上げながら、その高ぶりそのものによって目を眩まされ、真理の光を失うのである。
Epistolae 42.3.7
Propter quod et nos temperamentum tenentes et librum Domini contemplantes, et Dei Patris pietatem ac misericordiam cogitantes, diu multumque tractatu inter nos habito justa moderatione quae sunt agenda libravimus.
PL 4, 345Aそれゆえ、我々もまた節度を保ち、主の書を見つめ、父なる神の敬虔と憐れみとを思い巡らしながら、長く多くの協議を我々の間で重ねた上で、正当な節度をもって、なすべきことを慎重に量ったのである。