Epistolae 1.12.1
Sed et quos divites opinaris continuantes saltibus saltus et, de confinio pauperibus exclusis, infinita ac sine terminis rura latius porrigentes, quibus argenti et auri maximum pondus et pecuniarum ingentium vel extructi aggeres vel defossae strues, nos etiam inter divitias suas trepidos cogitationis incertae sollicitudo discruciat, ne praedo vastet, ne percussor infestet, ne inimica cujusque locupletioris invidia calumniosis litibus inquietet.
PL 4, 217Aまた、お前が富める者と思う者たち——牧地に牧地を連ね、境から貧しい者たちを締め出して、果てしなく限りのない田野をいっそう広く延べ広げ、銀と金の莫大な重さと、莫大な金銭の、積み上げられた山、あるいは埋め蔵された堆積を持つ者たち——彼らでさえ、自らの富のただ中にありながら、不安な思案によっておびえ、苛まれている。盗賊が荒らしはしないか、殺し屋が襲いはしないか、より富める者への誰かの敵意ある妬みが、讒訴によって彼らを煩わせはしないか、と。
Epistolae 1.12.2
Non cibus securo somnusve contingit. Suspirat ille in convivio, bibat licet gemma; et cum epulis marcidum corpus torus mollior alto sinu condiderit, vigilat in pluma; nec intelligit miser speciosa sibi esse supplicia, auro se alligatum teneri, et possideri magis quam possidere divitias atque opes.
PL 4, 218A食事も眠りも、心安らかには彼のもとを訪れない。宴席にあって、たとえ宝石の杯で飲もうとも、彼はため息をつく。饗宴によって疲れ果てた体を、いっそう柔らかな寝台がその深い懐に収めても、彼は羽根の寝床の上で目覚めたままである。そして哀れにも、自分に科されているのが見目麗しい刑罰であること、自分が金に縛りつけられていること、そして富と財を所有しているのではなく、むしろそれらに所有されているのだということを、悟らないのである。
Epistolae 1.12.3
Atque, o detestabilis caecitas mentium et cupiditatis insanae profunda caligo! cum exonerare se possit et levare ponderibus, pergit magis fortunis angentibus incubare, pergit poenalibus cumulis pertinaciter adhaerere.
PL 4, 218Aああ、心の忌まわしい盲目、狂った貪欲の深い暗闇よ。自らを解き放ち、重荷から身を軽くすることができるはずなのに、彼はなおも苦しめる財産の上に伏し続け、罰となる山積みのものに、頑なにしがみつき続けるのである。
Epistolae 1.12.4
Nulla in clientes inde largitio est, cum indigentibus nulla partitio; et pecuniam suam dicunt quam, velut alienam domi clausam, sollicito labore custodiunt, ex qua non amicis, non liberis quicquam, non sibi denique impertiunt.
PL 4, 219Aそこから被護民への施しは何もなく、困窮する者たちへの分配も何もない。彼らは、まるで他人のものであるかのように家に閉じ込めて、気を揉みながら苦労して守っているものを、自分の金と呼ぶ。そこから友人にも、子らにも、何一つ分け与えず、ついには自分自身にさえ分け与えないのである。
Epistolae 1.12.5
Possident ad hoc tantum ne possidere alteri liceat. Et, o nominum quanta diversitas! bona appellant ex quibus nullus illis nisi ad res malas usus est.
PL 4, 219A彼らが所有するのは、ただ他人に所有することを許さぬためだけである。ああ、名づけ方のなんという食い違いであろうか。悪しきことのためにしか用いることのないものを、彼らは善きものと呼ぶのである。