キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XL 第XL書簡

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 339A · 5 sectiones

Epistolae 40.0.1

1

Cyprianus Maximo et Nicostrato et caeteris confessoribus salutem. Cum frequenter, charissimi, cognoveritis ex litteris meis quem et confessioni vestrae honorem et fraternitati connexae dilectionem meo sermone servaverim, credatis quaeso et acquiescatis his litteris meis, quibus vobis et actui ac laudibus vestris et scribo et simpliciter ac fideliter consulo.

PL 4, 339A

キプリアヌスより、マクシムスとニコストラトゥスおよびそのほかの告白者たちへ挨拶を送る。最愛の者たちよ、諸君はしばしば私の手紙から、私がどれほど諸君の告白に敬意を払い、結ばれた兄弟団への愛情を私の言葉のうちに保ってきたかを知っているはずである。それゆえ、私は諸君に願う、この手紙を信じ、これに従ってほしい。私はこの手紙において、諸君と諸君の行いと誉れとについて書き記し、率直かつ誠実に勧告するのである。

Epistolae 40.0.2

2

Gravat enim me atque contristat et intolerabilis perculsi pene prostrati pectoris moestitia perstringit cum vos illic comperissem contra ecclesiasticam dispositionem, contra evangelicam legem, contra institutionis catholicae unitatem, alium episcopum fieri consensisse, id est, quod nec fas est nec licet fieri, ecclesiam aliam constitui, Christi membra discerpi, Dominici gregis animum et corpus unum discissa aemulatione lacerari.

PL 4, 340B

というのも、諸君がそこで、教会の配剤に反し、福音の律法に反し、公同の制度の一致に反して、別の司教が立てられることに同意したと知ったとき、私は重い心となり、悲しみに沈み、打ちのめされてほとんど倒れんばかりの胸の、耐え難い悲哀に締めつけられたからである。すなわち、なすべきでも許されるべきでもないこと、すなわち別の教会が立てられ、キリストの肢体が引き裂かれ、主の群れの心と体という一つのものが、分裂した対抗心によって切り裂かれるということである。

Epistolae 40.0.3

3

Quod quaeso ut in vobis saltem illicitum istud fraternitatis nostrae discidium non perseveret, sed, et confessionis vestrae et divinae traditionis memores, ad matrem revertamini unde prodiistis, unde ad confessionis gloriam cum ejusdem matris exultatione venistis.

PL 4, 340B

それゆえ私は願う。せめて諸君のうちには、我々の兄弟団のこの不法な分裂が続くことのないように。むしろ、諸君の告白と神の伝承とを心に留め、諸君が出て来たその母のもとへ、すなわち、かつてその同じ母の喜びとともに告白の栄光へと至ったその母のもとへ、立ち帰ってほしい。

Epistolae 40.0.4

4

Nec putetis sic vos Evangelium Christi asserere, dum vosmetipsos a Christi grege et ab ejus pace et concordia separatis, cum magis militibus gloriosis et bonis congruat intra domestica castra consistere, et intus positos, ea quae in commune tractanda sunt agere ac providere.

PL 4, 340C

諸君が、キリストの群れと、その和解と和合とから自らを引き離しつつ、そうすることでキリストの福音を主張していると考えてはならない。むしろ、栄えある善き兵士たちには、自らの軍営の内にとどまり、内にある者として、共に論じるべきことを共に行い、図ることがふさわしい。

Epistolae 40.0.5

5

Nam, cum unanimitas et concordia nostra scindi omnino non debeat, quia nos, Ecclesia derelicta, foras exire et ad vos venire non possumus, ut vos magis ad Ecclesiam matrem et ad nostram fraternitatem revertamini, quibus possumus hortamentis petimus et rogamus. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.

PL 4, 340C

というのも、我々の心の一致と和合とは決して分裂させられるべきではないのに、我々は教会を捨てて外に出て、諸君のもとへ行くことができないので、諸君が母なる教会と我々の兄弟団へと立ち帰るように、我々にできる限りの勧めをもって求め、願うのである。最愛の兄弟たちよ、諸君がつねに息災であるよう願う。