Epistolae 6.2.1
Hortamur tamen per communem fidem, per pectoris nostri veram circa vos et simplicem charitatem, ut, qui adversarium prima hac congressione vicistis, gloriam vestram forti et perseveranti virtute teneatis.
PL 4, 236Aしかし我々は、共通の信仰によって、また諸君に対する我々の胸のうちにある真実で純朴な愛によって勧める。この最初の戦いにおいて敵に勝った諸君が、その栄光を、強く忍耐強い徳をもって保ち続けるようにと。
Epistolae 6.2.2
Adhuc in saeculo sumus, adhuc in acie constituti, de vita nostra quotidie dimicamus. Danda opera est ut post haec initia ad incrementa quoque veniatur, et consummetur in vobis quod jam rudimentis felicibus esse coepistis.
PL 4, 236A我々はなおこの世にあり、なおも戦列のうちに置かれ、日々自らの命をかけて戦っている。この初めの後に、さらなる成長にも至るよう努めなければならない。そして、諸君がすでに幸いな初歩によって始めたことが、諸君のうちで全うされるようにしなければならない。
Epistolae 6.2.3
Parum est adipisci aliquid potuisse; plus est quod adeptus es posse servare; sicut et fides ipsa et nativitas salutaris, non accepta, sed custodita, vivificat. Nec statim consecutio, sed consummatio hominem Deo servat.
PL 4, 236A何かを得ることができたというだけでは十分ではない。得たものを保つことができるということの方が、より大きい。信仰そのものも、救いをもたらす新生も、受け取られただけでは命を与えず、守られてこそ命を与えるのと同じである。人を神のために保つのは、すぐさま得ることではなく、成し遂げることなのである。
Epistolae 6.2.4
Dominus hoc magisterio suo docuit dicens: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat (Joan. V, 14) .
PL 4, 236B主はこの教えによって、こう言ってお教えになった。『見よ、お前は癒された。もう罪を犯してはならない。さもないと、もっと悪いことがお前の身に起こるだろう』(ヨハネ5:14)。
Epistolae 6.2.5
Puta hoc illum et confessori suo dicere: « Ecce confessor factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. » Salomon denique et Saul et caeteri multi, quamdiu in viis Domini ambulaverunt, datam sibi gratiam tenere potuerunt. Recedente ab iis disciplina Dominica, recessit et gratia.
PL 4, 236B主がご自身の告白者にもこう言われると思うがよい。『見よ、お前は告白者となった。もう罪を犯してはならない。さもないと、もっと悪いことがお前の身に起こるだろう。』ソロモンも、サウルも、そのほか多くの者たちも、主の道を歩んでいる限りは、自分に与えられた恩寵を保つことができた。彼らから主の訓練が退くと、恩寵もまた退いた。