キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola VII, Caput II 第VII書簡 第II章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 241C · 3 sectiones

Epistolae 7.2.1

1

Haec patimur delicto et merito nostro, sicut praemonuit divina censura dicens: Si dereliquerint legem meam et in judiciis meis non ambulaverint, si justificationes meas profanaverint et praecepta mea non observaverint, visitabo in virga facinora eorum et in flagellis delicta eorum (Psal. LXXXVIII, 31-33) .

PL 4, 241C

我々はこれらのことを自らの過ちと当然の報いによって被っている。神の譴責が「もし彼らが我が律法を捨て、我が裁きに従って歩まず、もし我が定めを冒し、我が掟を守らないならば、私は彼らの悪行を杖をもって、彼らの過ちを鞭をもって訪れるであろう」(詩篇88:31-33)と言って、あらかじめ告げたとおりである。

Epistolae 7.2.2

2

Virgas igitur et flagella sentimus, qui Deo nec bonis factis placemus, nec pro peccatis satisfacimus. Rogemus de intimo corde et de tota mente misericordiam Dei, quia et ipse addidit dicens: Misericordiam autem meam non dispergam ab eis (Ibid.) .

PL 4, 241C

それゆえ我々は、善き行いによって神を喜ばせることも、罪について償うこともない者として、杖と鞭とを受けているのである。心の奥底から、また思いのすべてを尽くして、神の憐れみを願い求めよう。神御自身も「しかし私は、我が憐れみを彼らから取り去ることはしない」(詩篇88)と付け加えて言われたからである。

Epistolae 7.2.3

3

Petamus, et accipiemus; et si accipiendi mora et tarditas fuerit, quoniam graviter offendimus, pulsemus, quia et pulsanti aperietur (Matth. VII, 7, 8, XVIII, 19; Luc. XI, 9, 10) , si modo pulsent ostium preces, gemitus et lacrymae nostrae, quibus insistere et immorari oportet, etsi sit unanimis oratio.

PL 4, 241C

求めよう、そうすれば受けるであろう。もし受けることに遅れと猶予があるならば、それは我々が重く神を怒らせたからであり、そのときは門を叩こう。「叩く者には開かれるであろう」(マタイ7:7-8, 18:19;ルカ11:9-10)からである。ただし、我々の祈りと嘆きと涙とが門を叩くのでなければならず、たとえそれが心を一つにした祈りであっても、我々はそれに専心し、そこにとどまり続けなければならない。