キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLVIII, Caput XII 第XLVIII書簡 第XII章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 383A · 4 sectiones

Epistolae 48.12.1

1

Quam vero perversum est quamque contrarium ut, cum Dominus in nuptiis de aqua vinum fecerit (Joan. II, 7) , nos de vino aquam faciamus, cum sacramentum quoque rei illius admonere et instruere nos debeat ut in sacrificiis Dominicis vinum potius offeramus.

PL 4, 383A

しかし、主が婚礼において水から葡萄酒をお造りになった(ヨハネ2:7)にもかかわらず、我々が葡萄酒から水を造るとは、何と転倒した、何と相反したことであろうか。しかも、この出来事の秘義そのものが、我々に、主のいけにえにおいてはむしろ葡萄酒を献げるべきことを、訓戒し教え示さねばならないはずなのに。

Epistolae 48.12.2

2

Nam, quia apud Judaeos defecerat gratia spiritalis, defecit et vinum: vinea enim Domini sabaoth domus erat Israël (Isa. V, 7) .

PL 4, 383A

なぜなら、ユダヤ人のもとで霊的な恩寵が絶えたので、葡萄酒もまた絶えたからである。「万軍の主の葡萄畑とはイスラエルの家であった」(イザヤ5:7)。

Epistolae 48.12.3

3

Christus autem, docens et ostendens gentium populum succedere, et in locum quem Judaei perdiderant nos postmodum merito fidei pervenire, de aqua vinum fecit, id est, quod ad nuptias Christi et Ecclesiae, Judaeis cessantibus, plebs magis gentium conflueret et conveniret ostendit.

PL 4, 383B

しかしキリストは、異邦人の民が後を継ぐこと、そしてユダヤ人が失った場所に、我々が信仰の功によって後に至ることを、教え示しつつ、水から葡萄酒をお造りになった。すなわち、ユダヤ人が退いた後、キリストと教会との婚礼に、むしろ異邦人の民が集まり寄り合うことを示されたのである。

Epistolae 48.12.4

4

Aquas namque populos significare in Apocalypsi Scriptura divina declarat dicens: Aquae quas vidisti, super quas sedet meretrix illa, populi et turbae et gentes ethnicorum sunt et linguae (Apoc. XVII, 15) . Quod scilicet perspicimus et in sacramento calicis contineri.

PL 4, 383B

というのも、水が諸々の民を意味することを、神の聖書は黙示録のうちでこう宣言しているからである。「汝が見た水、かの淫婦が座っているその水とは、もろもろの民、群衆、異邦人の諸民族、諸言語である」(黙示録17:15)。まさしくこのことが、杯の秘義のうちにも含まれていると、我々は見て取るのである。