Epistolae 1.14.1
Una igitur placida et fida tranquillitas, una solida et firma et perpetua securitas, si quis, ab his inquietantis saeculi turbinibus extractus, salutaris portus statione fundatus, ad coelum oculos tollat a terris, et ad Domini munus admissus, ac Deo suo mente jam proximus, quicquid apud caeteros in rebus humanis sublime ac magnum videtur, infra suam jacere conscientiam glorietur.
PL 4, 220Aしたがって、ただ一つの穏やかで確かな平安、ただ一つの堅固で不動の永続する安心があるのは、人がこの世の乱す渦から引き出され、救いの港の停泊地に据えられて、地上から天へと目を上げ、主の賜物へと迎え入れられ、心において既に自らの神に近づき、他の人々のもとで人間の事どものうちに崇高で偉大と見えるものが何であれ、それが自らの内なる自覚の下に横たわっていることを誇りとするときである。
Epistolae 1.14.2
Nihil appetere jam, nihil desiderare de saeculo potest qui saeculo major est. Quam stabilis, quam inconcussa tutela est, quam perennibus bonis caeleste praesidium, implicantis mundi laqueis solvi, in lucem immortalitatis aeternae de terrena faece purgari!
PL 4, 220Bこの世よりも大きい者は、もはやこの世から何も求めることも、何も望むこともできない。天の守りは、いかに堅固で、いかに揺るぎなく、いかに永続する善きものに満ちていることか——絡めとる世の罠から解き放たれ、地上の澱から清められて、永遠なる不死の光へと至るとは。
Epistolae 1.14.3
Viderit quae in nos prius infestantis inimici pernicies insidiosa grassata sit. Plus amare compellimur quod futuri sumus, dum et scire conceditur et damnare quod eramus.
PL 4, 221A以前、我々を害しようとした敵の、陰険な破滅がいかに猛威を振るったかは、問うまい。我々は、自分が何であったかを知ることも断罪することも許されている今、自分が何になろうとしているかを、いっそう愛するよう駆り立てられるのである。
Epistolae 1.14.4
Nec ad hoc pretiis aut ambitu aut manu opus est, ut hominis summa vel dignitas vel potestas elaborata mole pariatur; sed gratuitum de Deo munus et facile est. Ut sponte sol radiat, dies luminat, fons rigat, imber irrorat, ita se Spiritus coelestis infundit.
PL 4, 221Aそのためには、値や野心や腕力を要することはない。人間の最高の地位や権力が、苦心を重ねた労苦によって生み出されるのとは違う。それは神からの無償の賜物であり、たやすいものである。太陽がおのずから輝き、昼がおのずから照らし、泉がおのずから潤し、雨がおのずから降り注ぐように、天の霊はおのずから注がれるのである。
Epistolae 1.14.5
Postquam auctorem suum, coelum intuens, anima cognovit, sole altior et hac omni terrena potestate sublimior, id esse incipit quod esse se credit.
PL 4, 221A魂が、天を仰ぎ見て、自らの創造者を知った後には、太陽よりも高く、この地上のあらゆる権力よりも崇高な者として、自らがそうであると信じるところのものになり始めるのである。