Epistolae 48.15.1
Caeterum omnis religionis et veritatis disciplina subvertitur, nisi id quod spiritaliter praecipitur fideliter reservetur, nisi si in sacrificiis matutinis hoc quis veretur ne per saporem vini redoleat sanguinem Christi.
PL 4, 386Aそのほか、霊的に命じられていることが忠実に守られないならば、宗教と真理の教えはことごとく覆される。——もっとも、朝のいけにえにおいて、葡萄酒の味わいのせいで自分がキリストの血の匂いを放つことになりはしないかと恐れる者がいる、というのであれば話は別だが。
Epistolae 48.15.2
Sic ergo incipit et a passione Christi in persecutionibus fraternitas retardari, dum in oblationibus discit de sanguine ejus et cruore confundi. Porro autem Dominus in Evangelio dicit: Qui confusus me fuerit, confundetur eum Filius hominis. (Marc. VIII, 38) .
PL 4, 386Aこうして、迫害のうちにあって、兄弟団はキリストの受難から尻込みし始める。それは、献げ物において、キリストの血と血潮とを恥じることを学んでしまっているからである。ところで主は福音書のうちでこう言われる。「私を恥じた者を、人の子もまた恥じるであろう」(マルコ8:38)。
Epistolae 48.15.3
Et Apostolus quoque loquitur dicens: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10) . Quomodo autem possumus propter Christum sanguinem fundere, qui sanguinem Christi erubescimus bibere?
PL 4, 386Bまた使徒もこう語って言う。「もし私が人間に気に入られようとするならば、私はキリストの僕ではないであろう」(ガラテヤ1:10)。しかし、キリストの血を飲むことを恥じる我々が、どうしてキリストのために自らの血を流すことができようか。